Qui? Sosia Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. Amphitrvo Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo. Sosia Ei perii miser. Amphitrvo Quid tibi est? Sosia Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego. Amphitrvo Bono animo es. Sosia Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero. Amphitrvo Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. Alcvmena Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. Amphitrvo Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam. valuistin usque? exspectatun advenio? Sosia Haud vidi magis. exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. Amphitrvo Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. Alcvmena Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris? Amphitrvo Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. Alcvmena Cur negas? Amphitrvo Quia vera didici dicere. Alcvmena Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit. an periclitamini