libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti tutántur, servántur: virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt bona quém penest vírtus. Amphitrvo Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus: quos nemo posse superari ratust, eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus. certe enim méd illi expectatum optato venturum scio. Sosia Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? Alcvmena Meus vir hic quidem est. Amphitrvo Séquere hac tu me. Alcvmena Nam quid ille revortitur qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem? ecastor med haud invita se domum recipit suam. Sosia Amphitruo, redire ad navem meliust nos. Amphitrvo Qua gratia? Sosia Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. Amphitrvo Qui tibi nunc istuc in mentemst? Sosia Quia enim sero advenimus. Amphitrvo Qui? Sosia Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. Amphitrvo Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo. Sosia Ei perii miser. Amphitrvo Quid tibi est? Sosia Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego. Amphitrvo Bono animo es. Sosia Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,