Non soleo ego somniculose éri imperia persequi. vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor, vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit. Amphitrvo Quis homo? Sosia Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? Amphitrvo Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. Sosia Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam. Amphitrvo Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia. Sosia Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant; non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom. Amphitrvo Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua. Alcvmena Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum; ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur: quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid. nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem. sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes. plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit: id sólacio est. absít, dum modó laude párta domúm recipiát se; feram ét perferam úsque abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat. satis mi esse ducam. virtús praemium ést optimúm; virtús omnibús rebus ánteit profécto: