reges quo veniant et di, non par arbitror. quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet, faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia. nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae; sive quí ambissint palmam histrionibus sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras sive qui ípse ambissit seu per internuntium, sive adeo aediles perfidiose cui duint, sirempse legem iussit esse Iuppiter, quasi mágistratum sibi alterive ambiverit. virtute dixit vos victores vivere, non ambitione neque perfidia: qui minus eadem histrioni sit lex quae summo viro? virtute ambire oportet, non favitoribus. sat habet favitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu. hoc quoque etiam mihi pater in mandatis dedit, ut conquaestores fierent histrionibus: qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius órnamenta et corium uti conciderent. mirari nolim vos, quapropter Iuppiter nunc histriones curet; ne miremini: ipse hanc acturust Iuppiter comoediam. quid? admirati estis? quasi vero novom nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam;