neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi. Amphitrvo Quo modo? Sosia Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus, edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine. neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum— Amphitrvo Quid igitur? Sosia Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram. Amphitrvo Quas, malum, nugás? satin tu sanus es? Sosia Sic sum ut vides. Amphitrvo Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit. Sosia Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. Amphitrvo Quis te verberavit? Sosia Egomet memet, qui nunc sum domi. Amphitrvo Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo. Sosia Tuos est servos. Amphitrvo Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam. Sosia At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi. Amphitrvo Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? Sosia Quin intro ire in aedis numquam licitum est.