satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor tibi locutus esse? Amphitrvo Vah, ápage te a me. Sosia Quíd est negoti? Amphitrvo Péstis te tenet. Sosia Nám quor istuc dicis? equidem valeo et salvos sum recte, Amphitruo. Amphitrvo At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero: iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. Sosia Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. Amphitrvo Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta) fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo. Sosia Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet, neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi. Amphitrvo Quo modo? Sosia Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,