Tuos sum, proinde ut commodumst et lubet quidque facias; tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere. Amphitrvo Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui hic ades? Sosia Vera dico. Amphitrvo Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo. Sosia Istuc tibist in manu, nam tuos sum. Amphitrvo Tun me, verbero, audes erum ludificari? tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? Sosia Profecto ut loquor res ita est. Amphitrvo Iuppiter te perdat. Sosia Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus? Amphitrvo Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? Sosia Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.† verum haud mentior, resque uti facta dico. Amphitrvo Homo hic ébrius est, ut opínor. Sosia Útinam ita essem. Amphitrvo Optás quae facta. Sosia Égone? Amphitrvo Tu istic. úbi bibisti? Sosia Nusquam equidem bibi. Amphitrvo Quid hoc sit hominis? Sosia equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.