Facis ut alias res soles. ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. Mercvrivs Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. Ivppiter Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? Alcvmena Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. Ivppiter Faciam ita ut vis. Mercvrivs Ex amore hic admodum quam saevos est. Ivppiter Numquid vis? Alcvmena Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen. Mercvrivs Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Ivppiter Abi prae, Sosia, iam ego sequar. numquid vis? Alcvmena Etiam: ut actutum advenias. Ivppiter Licet, prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.— nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.— Amphitrvo Age í tu secúndum. Sosia Sequór, subsequór te. Amphitrvo Scelestissimum te arbitror. Sosia Nam quam ob rem? Amphitrvo Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas. Sosia Eccere, iam tuatim facis tu , ut tuis nulla apud te fides sit. Amphitrvo Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam.