heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet? Mercvrivs Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. Ivppiter Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo? quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? quoii ego iam hoc scipione— Alcvmena Ah noli. Ivppiter Muttito modo. Mercvrivs Nequiter paene expedivit prima parasitatio. Ivppiter Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam. ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum, non facerem. Mercvrivs Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. Ivppiter Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica. Alcvmena Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Ivppiter Tace, ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alcvmena Id actutum diu est. Ivppiter Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. Alcvmena Sentio, nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Ivppiter Cur me tenes? tempus est : exire ex urbe prius quam lucescat volo. nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, Alcumena, tibi condono.