minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? sed Alcumenae huius honoris gratia pater curavit uno ut fetu fieret, uno ut labore absolvat aerumnas duas. et ne in suspicione ponatur stupri et clandestina ut celetur consuetio. quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro profecto ducet Alcumenae; nam deum non par videtur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. orationem comprimam: crepuit foris. Amphitruo subditivos eccum exit foras cum Alcumena uxore usuraria. Ivppiter Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito. Alcvmena Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? Ivppiter Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. Mercvrivs Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. observatote eum , quam blande mulieri palpabitur. Alcvmena Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. Ivppiter Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? Mercvrivs Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem. Alcvmena Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.