Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem, ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui? nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet. vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi. ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter, ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.— Mercvrivs Bene próspere hoc hodie operis processit mihi: amovi a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier. iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit, narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam amovisse; ille adeo illum mentiri sibi credet, neque credet huc profectum, ut iusserat. erroris ambo ego illos et dementiae complebo atque omnem Amphitruonis familiam, adeo usque, satietatem dum capiet pater illius quám amat. igitur demum omnes scient quae facta. denique Alcumenam Iuppiter redigét antiquam coniugi in concordiam. nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet atque insimulabit eam probri; tum meus pater eam séditionem illi in tranquillum conferet. nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo; eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis: verum minori puero maior est pater,