Cadus erat vini, inde implevi hírneam. Sosia Ingressust viam. Mercvrivs Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri. Sosia Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri. mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea. Mercvrivs Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam? Sosia Tu negas med esse? Mercvrivs Quid ego ni negem, qui egomet siem? Sosia Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere. Mercvrivs At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere; nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi. Sosia Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo. Mercvrivs Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis. Sosia Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei; itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego; sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust? si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius. sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio. non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris. Mercvrivs Quó agis te? Sosia Domum. Mercvrivs Quadrigas si nunc inscendas Iovis atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium. Sosia Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet? Mercvrivs Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam. nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.