quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia? nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persico venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus? nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit? fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent. quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum? Mercvrivs Quid, domum vostram? Sosia Ita enim vero. Mercvrivs Quin quae dixisti modo omnia ementitu's ementitus es : equidem Sosia Amphitruonis sum. nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio. Sosia Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter. sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est? Mercvrivs Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea. Sosia Elocutus est. ubi patera nunc est? Mercvrivs Est in cistula; Amphitruonis obsignata signo est. Sosia Signi dic quid est? Mercvrivs Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex? Sosia Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi. nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe; nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere. si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.