Quid igitur? qui nunc vocare? Sosia Nemo nisi quem iusseris. Mercvrivs Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. Sosia Peccaveram, nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere. Mercvrivs Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam. fugit te ratió. Sosia Vtinam istuc pugni fecissent tui. Mercvrivs Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. Sosia Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem. Mercvrivs Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui. Sosia Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales. Mercvrivs Dic si quid vis, non nocebo. Sosia Tuae fide credo? Mercvrivs Meae. Sosia Quid si falles? Mercvrivs Tum Mercurius Sosiae iratus siet. Sosia Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui. Amphitruonis ego sum servos Sosia. Mercvrivs Etiam denuo? Sosia Pacem feci, foedus feci. vera dico. Mercvrivs Vapula. Sosia Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen. Mercvrivs Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia. Sosia Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia. qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum. Mercvrivs Hic homo sanus non est. Sosia Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.