Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre. Mercvrivs Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis advenisti, audaciai columen, consutis dolis. Sosia Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis. Mercvrivs At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis. Sosia Ita profecto. Mercvrivs Nunc profecto vapula ob mendacium. Sosia Non edepol volo profecto. Mercvrivs At pol profecto ingratiis. hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium. Sosia Tuam fidem obsecro. Mercvrivs Tun te audes Sosiam esse dicere, quĂ­ ego sum? Sosia Perii. Mercvrivs Parum etiam, praeut futurum est, praedicas. quoius nunc es? Sosia Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom. pro fidem, Thebani cives. Mercvrivs Etiam clamas, carnifex? loquere, quid venisti? Sosia Vt esset quem tu pugnis caederes. Mercvrivs Cuius es? Sosia Amphitruonis, inquam, Sosia. Mercvrivs Ergo istoc magis, quia vaniloquo's vaniloquus es , vapulabis: ego sum, non tu, Sosia. Sosia Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem. Mercvrivs Etiam muttis? Sosia Iam tacebo. Mercvrivs Quis tibi erust? Sosia Quem tu voles.