Mentiris nunc. Mercvrivs At iam faciam ut verum dicas dicere. Sosia Quid eo est opus? Mercvrivs Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris? Sosia Húc eo, eri iussu, eius sum servos. numquid nunc es certior? Mercvrivs Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. Sosia Haud potes: bene pudiceque adservatur. Mercvrivs Pergin argutarier? quid apud hasce aedis negoti ést tibi? Sosia Immo quid tibi est? Mercvrivs Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat. Sosia Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi; at nunc abi sane, advenisse familiares dicito. Mercvrivs Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis, familiaris accipiere faxo haud familiariter. Sosia Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. Mercvrivs At scin quo modo? faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. Sosia Quonam modo? Mercvrivs Auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero. Sosia Quin me esse huius familiai familiarem praedico. Mercvrivs Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis. Sosia Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas? Mercvrivs Haecine tua domust? Sosia Ita inquam. Mercvrivs Quis erus est igitur tibi? Sosia Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, quicum nupta est Alcumena. Mercvrivs Quid ais? quid nomen tibi est?