contagione mei patris metuo malum. propterea pace advenio et pacem ad vos affero:† iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo, nam iusta ab iustis iustus sum orator datus. nam iniusta ab iustis impetrari non decet, iusta autem ab iniustis petere insipientia est; quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent. nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite. debetis velle quae velimus: meruimus et ego et pater de vobis et re publica; nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis vidi, Neptunum Virtutem Victoriam Martem Bellonam, commemorare quae bona vobis fecissent) quis bene factis meus pater, deorum regnator architectus omnibus? sed mos numquam illi fuit patri meo,† ut exprobraret quod bonis faceret boni; gratum arbitratur esse id a vobis sibi meritoque vobis bona se facere quae facit. Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae. quid? contraxistis frontem, quia tragoediam dixi futuram hanc? deus sum, commutavero. eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus. utrum sit an non voltis? sed ego stultior, quasi nesciam vos velle, qui divos siem. teneo quid animi vostri super hac re siet: faciam ut commixta sit: sit tragicomoedia. nam me perpetuo facere ut sit comoedia,