igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum. agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis: iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor in soporem collocastis nudos. Sosia Formido male, né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat: metuo ne numerum augeam illum. Mercvrivs em, nunciam ergo: sic volo. Sosia Cingitur: certe expedit se. Mercvrivs Non feret quin vapulet. Sosia Quis homo? Mercvrivs Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet. Sosia Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo; proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus. Mercvrivs Haud malum huic est pondus pugno. Sosia Perii, pugnos ponderat. Mercvrivs Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? Sosia Servaveris, nam continuas has tris noctes pervigilavi. Mercvrivs Pessumest, facimus nequiter, ferire malam male discit manus; alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris. Sosia Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo. Mercvrivs Exossatum os esse oportet quem probe percusseris. Sosia Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat. ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit. Mercvrivs Olet homo quidam malo suo. Sosia ei, numnam ego óbolui? Mercvrivs Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.