ílico equités iubet déxtera indúcere. equites parent citi: ab dextera maximo cúm clamore involant ímpetu alacri, foédant et próterunt hóstium cópias iúre iniustas. Mercvrivs Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam: namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater. Sosia Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: vortentibus Telobois telis complebantur corpora, ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu. haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui), sed proelium id tandem diremit nox interventu suo. postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes: velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo. post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae. nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere. Mercvrivs Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam, neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere; quando imago est huius in me, certum est hominem eludere. et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum, decet et facta moresque huius habere me similes item. itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere. sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat. Sosia Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium.