superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti propere irent , de suis finibus exercitus deducerent. haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas. póstquam utrimque éxitum est máxima cópia, dispertiti viri, dispertiti ordines, nos nostras more nostro et modo instruximus légiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont. deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt, éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul. convenit, victi utri sint eo proelio, urbem agrum aras focos seque uti dederent. postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt, consonat terra, clamorem utrimque efferunt. imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi vota suscipere, utrimque hortari exercitum. tum pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu nébula constát, cadunt vólnerum ví viri. denique, ut voluimus, nostra superat manus: hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont vicimus ví feroces. sed †fugam in se tamen nemo convortitur nec recedit loco quin statim rem gerat; animam omittunt prius quam loco demigrent: quisque ut steterat iacet optinetque ordinem. hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust,