aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita. Mercvrivs Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. Sosia Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi. victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus. quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime. praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom. me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo. ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero. si dixero mendacium, solens meo more fecero. nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume; verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier, prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar. Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit viros primorum principes; eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere, si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat, sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere. haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus