adeste: erit operae pretium híc spectantibus Iovem et Mercurium facere hístrioniam. Sosia Qui me álter est audácior homo aút qui confidéntior, iuventútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem? quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint? inde crás quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, néque in ero quicquam auxili nec quisquam sit quin me malo omnes esse dignum deputent. íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi caedant: ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar. haéc eri immodéstia coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit. nonne ídem hoc luci me míttere potuit? opulénto homini hoc servitús dura est, hoc mágis miser est divítis servos: nóctesque diésque assiduó satis superque est quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis. ípse dominus díves, operis ét laboris expers, quódcumque homini áccidit libére, posse retur: aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit. nec aéquom anne iníquom imperét cogitábit. ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua: habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre. Mercvrivs Satiúst me queri íllo modó servitútem: hodié qui fuerim líber, eúm nunc potívit patér servitútis, hic qui verna natus est queritur. Sosia Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit, dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui? ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,