in Amphitruonis vertit sese imaginem omnesque eum esse censent servi qui vident: ita versipellem se facit quando lubet. ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, ut praeservire amanti meo possem patri atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, versari crebro hic cum viderent me domi; nunc, cum esse credent servom et conservom suom, haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim. pater nunc intus suo animo morem gerit: cubat complexus cuius cupiens maxime est; quae illi ad legionem facta sunt memorat pater meus Alcumenae: ílla illum censet virum suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater memorat, legiones hostium ut fugaverit, quo pacto sit donis donatus plurimis. ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data, abstulimus: facile meus pater quod volt facit. nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu et servos, cuius ego hanc feró imaginem. nunc internosse ut nos possitis facilius, ego has habebo úsque in petaso pinnulas; tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso: id signum Amphitruoni non erit. ea signa nemo hórum familiarium videre poterit: verum vos videbitis. sed Amphitruonis illic est servos Sosia: a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit. abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.