dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam— Amphitrvo Quis homo? Bromia Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; alterum tuom esse dixit puerum. Amphitrvo Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem. Ivppiter Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis: nihil est quod timeas. hariolos, haruspices mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar, multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter. primum omnium Alcumenae usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio. tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum profectu's profectus es : uno partu duos peperit simul. eorum alter, nostro qui est susceptus semine, suis factis te immortali adficiet gloria. tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres; mea vi subactast facere. ego in caelum migro.— Amphitrvo Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua. ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.