sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. Amphitrvo Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? Bromia Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; ita profecto sine dolore peperit. Amphitrvo Iam istuc gaudeo, utut erga me merita est. Bromia Mitte ista atque haec quae dicam accipe. postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet! neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. Amphitrvo Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient. Bromia Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi: continuo extollunt ambo capita. Amphitrvo Ei mihi. Bromia Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: alterum altera prehendit eos manu perniciter. Amphitrvo Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere. Bromia Puer ambo angues enicat.