Tua Bromia ancilla. Amphitrvo Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter. nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras egressa es? Bromia Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest. Amphitrvo Agedum expedi: scin me tuom esse erum Amphitruonem? Bromia Scio. Amphitrvo Vide etiam nunc. Bromia Scio. Amphitrvo Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. Bromia Immo omnes sani sunt profecto. Amphitrvo At me uxor insanum facit suis foedis factis. Bromia At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. Amphitrvo Ain tu, geminos? Bromia Geminos. Amphitrvo Di me servant. Bromia Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. Amphitrvo Loquere. Bromia Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat