deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia: eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea? meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet. sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe, siquidém vos voltis auscultando operam dare. ibo intro, ornatum capiam qui potis decet; dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam. Amphitrvo Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat, neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit. nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia; apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem. nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit. nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? Mercvrivs Quís ad fores est? Amphitrvo Égo sum. Mercvrivs Quid ego sum. Amphitrvo Íta loquor. Mercvrivs Tibi Iúppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. Amphitrvo Quo modo? Mercvrivs Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser. Amphitrvo Sosia. Mercvrivs Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.