Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene me expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro): haec ut me voltis adprobare adnitier, lucrum ut perenne vobis semper suppetat ita huic facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri. Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim dicam simulque ipse eloquar nomen meum. Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi. pater huc me misit ad vos oratum meus, tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret, scibat facturos, quippe qui intellexerat vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem; verum profecto hoc petere me precario a vobis iussit, leniter, dictis bonis. etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter non minus quam vostrum quivis formidat malum: humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet; atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,