<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><num>9.</num> Narseti autem, et prosperam fortunam nacto, quique quod
facto erat opus optime excogitarat, cuucta ex animi sententia successere.
Postquam enim barbari ingenti clamore ululatuque excitato
concitatius proruentes impetum in Romanos fecerunt, confestim antesignanos
medio inter duo cornua loco stantes perrumpentes in vacuum
illum exercitus locum irruerunt; neque enim adhuc Heruli advenerant:
et prima quidem barbarici exercitus pars, perfracta ordinum
serie, et caede non magna edita, in postremum aciei agmen delata
est, nonnulli vero etiam ulterius progressi, tanquam Romanorum castra
capturi. Tum Narses inflexis sensim porrectisque alis, inversa
aciei fronte (quod artis illius periti ἐπικάμπιον ἐμπροσθίαν
equitibus sagittariis mandat, ut utrinque sagittas in hostium
terga mutuo emittant; quod et ipsi facile praestabant. Cum enim
barbari pedites essent, ipsi ex equis editiores existentes facillime poterant
ferire distantes expansosque, neque eis anterius officere valentes.
Neque erat difficile arbitror equitibus ad extremitates constitutis
proximos sibi et quam maxinie vicinos hostes sagittis transmittere;
eos vero qui ex adverso conspiciebantur vulnerare. Traiiciebantur
itaque Francis omni ex parte terga, Romanis quidem qui ad dextrum</p><pb n="83"/><p>cornu positi erant, hostem ea in parte infestantibus: qui vero in,
sinistro cornu erant, eos qui in altera: cumque ila tela alternatim
utraque ex parte in contrarium ferrentur, et quicquid obvium erat
disperderent, barbari neque telorum ictus evitare poterant, neque
unde ferirentur satis animadvertebant. Cum enim Romanis adversa
fronte oppositi starent, singulique in id tantum, quod prae manibus
erat, intenti respicerent, et adversus gravis armaturae milites
in principiis stantes proeliarentur; equestres autem sagittarios utpote
retro positos non couspicerent, et telorum ictus non pectoribus
sed tergis exciperent; quo mali venissent intelligere non poterant.
Plerisque vero eorum ne dubitandi quidem ambigendique de iis quae
agebantur locus relinquebatur; statim cum ipso ictu morte eos corripiente.
Cadentibus enim semper exterioribus, stalim interiorum
terga nudabantur, cumque id assidue continenterque fieret, copiae
quam citissime labefactabantur atque interibant, et ad paucitatem
reiligebantur. Interea Sindual et Heruli cum proelio appropinquassent,
in hostes incurrunt, qui perfracta penetrataque Romanorum acie,
reliquos praeverterant. Statim itaque atque ad manus ventum est,
pugnam cum eis conserunt: at illi inopinato rei eventu perculsi, immo
potius insidias esse suspicati, confestim in fugam sunt versi; transfugas
insimulantes, quod ab eis essent decepti. Sindual vero acriter</p><pb n="84"/><p>eis absque ulla intermissione instabat, donec alios quidem prostravit,
alios vero in vorticosum flumen adegit Atque ita Herulis in suum
locum receptis, vacuitas illa in medio exercitus suppleta est, et phalanx
clausa: Francique deinceps veluti retibus involuti, omni ex parte
caedebantur. Nam et ordo ipaorum penitui eiat dissolutus, et confuse
inter se glomerabantur, quid facerent ignari. Romani autem
non solum sagittis eos intcrficiebant, sed et gravioris et levioris armaturae
milites invecti hastas in eos torquebant, et contis profligabant,
ensibusque obtruncabant; equites etiam diductis alis eos circumveniebant
et concludebaut; si qui vero eorum enses effugerant, hi ipsi
insectantium vi compulsi praecipites in flumen ferebantur, barbaris
passim miserrime pereuntibus. Ipse itaque dux Butilinus cum universo
exercitu ad internecionem periit: inter quos etiam illi Heruli
qui ante proeliuin transfugerant; neque quisquam e Germanis ad suos
est reversus, praeter quinque viros, quocunque tandem modo illi evaserint.
Quonam vero pacto non sit perspicuum eos impietalis suae
poenas luisse, superiore quadam necessitate ipsis incumbente? Infinita</p><pb n="85"/><p>enim illa Francorum pariter et Alemannorum turba. et quotquot alii
sociale cum ipsia bellum gesserant, penitus deleti sunt; soli vero ex
Romanis octoginta viri desiderati, qui quidem primum hostium impetum
exceperant. In hoc autem proelio strenue rem gesserunt, e Romanis
Legionibus fere omnes; ex auxiliaribus vero barbaris Aligernus ille Gothus
(nam et ipse conflictui interfuit) et Sindual Herulorum dux nihilo
aliis inferior. Omnes vero Narsetem laudibus extollebant atque
admirabantur, tanquam ipsius prudentia ad tantam gloriam evecti.</p></div></div></div></body></text></TEI>