9. Narseti autem, et prosperam fortunam nacto, quique quod facto erat opus optime excogitarat, cuucta ex animi sententia successere. Postquam enim barbari ingenti clamore ululatuque excitato concitatius proruentes impetum in Romanos fecerunt, confestim antesignanos medio inter duo cornua loco stantes perrumpentes in vacuum illum exercitus locum irruerunt; neque enim adhuc Heruli advenerant: et prima quidem barbarici exercitus pars, perfracta ordinum serie, et caede non magna edita, in postremum aciei agmen delata est, nonnulli vero etiam ulterius progressi, tanquam Romanorum castra capturi. Tum Narses inflexis sensim porrectisque alis, inversa aciei fronte (quod artis illius periti ἐπικάμπιον ἐμπροσθίαν equitibus sagittariis mandat, ut utrinque sagittas in hostium terga mutuo emittant; quod et ipsi facile praestabant. Cum enim barbari pedites essent, ipsi ex equis editiores existentes facillime poterant ferire distantes expansosque, neque eis anterius officere valentes. Neque erat difficile arbitror equitibus ad extremitates constitutis proximos sibi et quam maxinie vicinos hostes sagittis transmittere; eos vero qui ex adverso conspiciebantur vulnerare. Traiiciebantur itaque Francis omni ex parte terga, Romanis quidem qui ad dextrum cornu positi erant, hostem ea in parte infestantibus: qui vero in, sinistro cornu erant, eos qui in altera: cumque ila tela alternatim utraque ex parte in contrarium ferrentur, et quicquid obvium erat disperderent, barbari neque telorum ictus evitare poterant, neque unde ferirentur satis animadvertebant. Cum enim Romanis adversa fronte oppositi starent, singulique in id tantum, quod prae manibus erat, intenti respicerent, et adversus gravis armaturae milites in principiis stantes proeliarentur; equestres autem sagittarios utpote retro positos non couspicerent, et telorum ictus non pectoribus sed tergis exciperent; quo mali venissent intelligere non poterant. Plerisque vero eorum ne dubitandi quidem ambigendique de iis quae agebantur locus relinquebatur; statim cum ipso ictu morte eos corripiente. Cadentibus enim semper exterioribus, stalim interiorum terga nudabantur, cumque id assidue continenterque fieret, copiae quam citissime labefactabantur atque interibant, et ad paucitatem reiligebantur. Interea Sindual et Heruli cum proelio appropinquassent, in hostes incurrunt, qui perfracta penetrataque Romanorum acie, reliquos praeverterant. Statim itaque atque ad manus ventum est, pugnam cum eis conserunt: at illi inopinato rei eventu perculsi, immo potius insidias esse suspicati, confestim in fugam sunt versi; transfugas insimulantes, quod ab eis essent decepti. Sindual vero acriter eis absque ulla intermissione instabat, donec alios quidem prostravit, alios vero in vorticosum flumen adegit Atque ita Herulis in suum locum receptis, vacuitas illa in medio exercitus suppleta est, et phalanx clausa: Francique deinceps veluti retibus involuti, omni ex parte caedebantur. Nam et ordo ipaorum penitui eiat dissolutus, et confuse inter se glomerabantur, quid facerent ignari. Romani autem non solum sagittis eos intcrficiebant, sed et gravioris et levioris armaturae milites invecti hastas in eos torquebant, et contis profligabant, ensibusque obtruncabant; equites etiam diductis alis eos circumveniebant et concludebaut; si qui vero eorum enses effugerant, hi ipsi insectantium vi compulsi praecipites in flumen ferebantur, barbaris passim miserrime pereuntibus. Ipse itaque dux Butilinus cum universo exercitu ad internecionem periit: inter quos etiam illi Heruli qui ante proeliuin transfugerant; neque quisquam e Germanis ad suos est reversus, praeter quinque viros, quocunque tandem modo illi evaserint. Quonam vero pacto non sit perspicuum eos impietalis suae poenas luisse, superiore quadam necessitate ipsis incumbente? Infinita enim illa Francorum pariter et Alemannorum turba. et quotquot alii sociale cum ipsia bellum gesserant, penitus deleti sunt; soli vero ex Romanis octoginta viri desiderati, qui quidem primum hostium impetum exceperant. In hoc autem proelio strenue rem gesserunt, e Romanis Legionibus fere omnes; ex auxiliaribus vero barbaris Aligernus ille Gothus (nam et ipse conflictui interfuit) et Sindual Herulorum dux nihilo aliis inferior. Omnes vero Narsetem laudibus extollebant atque admirabantur, tanquam ipsius prudentia ad tantam gloriam evecti.