<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><num>8.</num> Narses autem cum ad locum pervenisset, ubi committendum</p><pb n="80"/><p>erat proelium, statim exercitum in phalangem instruxit atque disposuit;
atque equites quidem utrinque ad alas erant collocati, hastas et
peltas gestantes, arcus etiam et enses appensos, nonnulli etiam sarissas
habentes. Narses vero in dextro cornu constitit. Zandalas etiam
familiae magister et quotquot et servis et domesticis bello non inepti
eraut, adstabant Ab utroque vero latcre Valerianus et Artabanes
cum suis copiis, quibus maudatum erat, vit nonnihil circa densiorem
silvam laterent; cumque hostes inpetum facerent, confestim in eos
ex occulto irruerent omnique ex parte premerent. Omnem vero locum
intermedium pedites obtinebant. In ipsa enim exercitus fronte
antesignani loricas ad pedes usque demissas induti, validissimasque
galeas gestantes, testudinem fecerant; post hos vero alii densa inter
se seroe stabant, in agros usque desinentes. Universa vero levis
armatura, sagittariique et funditores a tergo erant collocati, velitandi
tempus operientes. Herulis vero in medio totius agminis locus
erat designatus; neque enim adhuc illi advenerant. Interea duo Heruli,
qui paulo ante ad hostes defecerant, adeo ut quid postea consilii</p><pb n="81"/><p>cepisset Sindual, ignorarent, barbaros omnes incitabant, nt quam citissime
Romanos adorirentur, affirmantes fore ut apud eos omnia tumultus
et perturbationis plena essent deprehensuri, quod nimirum Herulorum
copiae indignabundae secessionem fecissent, proeliumque una
adire detrectarent; et reliquae multitudinis animi illorum defectione
essent consternati. Hisce ita dictis Bulilinus facile persuasus, quippe
qui vera ut essent optabat, confestim copias in hostem eduxit, omnesque
magna animorum alacritate recta in Romanos ferebantur, non
quidem sensim et placide ordinateque, sed nuntiis animum ipsis alasque
addentibus, turbulente ac praecipitanter, tanquam primo impetu
quidquid hostium esset discerpturi. Erat autem ipsis forma aciei instar
cunei, Δ literae figuram prae se ferens, anteriore quidem sui
parte in acutum desinens. Pressa enim erat et densa, scutis undequaque
inter se cousertis munita; dixisses suis caput sua structura efformare.
Alae vero utrinque ex centuriis et decuriis in longum compositae, et
ut plurimum in obliquum protensae, paulatim ab sese dilatabantur et
dirimebantur, in maximam latitudinem desiuentes; adeo ut locus intermedius
vacuus relinqueretur, et nudata militum terga seriatim conspicerentur.
Aversi enim inter se stabant, ut hostibus adversi essent,</p><pb n="82"/><p>et ex tuto confligerent, scutis protecti; terga vero mutua illa inter se
contrapositione tuerentur.</p></div></div></div></body></text></TEI>