8. Narses autem cum ad locum pervenisset, ubi committendum erat proelium, statim exercitum in phalangem instruxit atque disposuit; atque equites quidem utrinque ad alas erant collocati, hastas et peltas gestantes, arcus etiam et enses appensos, nonnulli etiam sarissas habentes. Narses vero in dextro cornu constitit. Zandalas etiam familiae magister et quotquot et servis et domesticis bello non inepti eraut, adstabant Ab utroque vero latcre Valerianus et Artabanes cum suis copiis, quibus maudatum erat, vit nonnihil circa densiorem silvam laterent; cumque hostes inpetum facerent, confestim in eos ex occulto irruerent omnique ex parte premerent. Omnem vero locum intermedium pedites obtinebant. In ipsa enim exercitus fronte antesignani loricas ad pedes usque demissas induti, validissimasque galeas gestantes, testudinem fecerant; post hos vero alii densa inter se seroe stabant, in agros usque desinentes. Universa vero levis armatura, sagittariique et funditores a tergo erant collocati, velitandi tempus operientes. Herulis vero in medio totius agminis locus erat designatus; neque enim adhuc illi advenerant. Interea duo Heruli, qui paulo ante ad hostes defecerant, adeo ut quid postea consilii cepisset Sindual, ignorarent, barbaros omnes incitabant, nt quam citissime Romanos adorirentur, affirmantes fore ut apud eos omnia tumultus et perturbationis plena essent deprehensuri, quod nimirum Herulorum copiae indignabundae secessionem fecissent, proeliumque una adire detrectarent; et reliquae multitudinis animi illorum defectione essent consternati. Hisce ita dictis Bulilinus facile persuasus, quippe qui vera ut essent optabat, confestim copias in hostem eduxit, omnesque magna animorum alacritate recta in Romanos ferebantur, non quidem sensim et placide ordinateque, sed nuntiis animum ipsis alasque addentibus, turbulente ac praecipitanter, tanquam primo impetu quidquid hostium esset discerpturi. Erat autem ipsis forma aciei instar cunei, Δ literae figuram prae se ferens, anteriore quidem sui parte in acutum desinens. Pressa enim erat et densa, scutis undequaque inter se cousertis munita; dixisses suis caput sua structura efformare. Alae vero utrinque ex centuriis et decuriis in longum compositae, et ut plurimum in obliquum protensae, paulatim ab sese dilatabantur et dirimebantur, in maximam latitudinem desiuentes; adeo ut locus intermedius vacuus relinqueretur, et nudata militum terga seriatim conspicerentur. Aversi enim inter se stabant, ut hostibus adversi essent, et ex tuto confligerent, scutis protecti; terga vero mutua illa inter se contrapositione tuerentur.