<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><num>7.</num> Franci itaque ita animis aestuabant, et iam arma corripuerant.
Narses etiam suos armavit castrisque eduxit, donec ad medium
inter duos exercitus spatium venisset, ubi oportebat eos in aciem
disponi. Interea vero dum exercitus movet, et iam praetor equum
conscenderat, nuntiatur ipsi, Herulum quendam non e multis inter
ipsos, neque obscurum, sed nobilem inprimis illustremque virum,
quendam e domesticis suis servis, quod aliqua in re deliquisset, miserrime
interfecisse. Statim itaque adductis habenis equum sistens,
homicidam in medium producit, tanquam fas non esset proelium adire,
nisi caede expiata. Interrogatus ergo ab eo barbarus, cum factum
fateretur nequc inficias iret, immo e contrario assereretm liberam dominis
esse potestatem de servis suis pro suo arbitrio decernendi, ut
et alii scirent, nisi officium facerent, similiter secum actum iri: cum
itaque veluti nulla caedis perpetratae poenitudine ductus, pervicax</p><pb n="79"/><p>et iactabundus, et caedem spiranti similis permaneret, Narses lictoribus,
ut eum interficiant, mandat; atque is quidem ense ilia perfossus,
interiit. Herulorum vero turba, utpote barbari, dolebant molesteque
id ferebant, et a proelio se subducere statuebant. Narses vero,
hoc pacto caede expiata, et de Herulis parum sollicitus, in aciem progressus,
edixit universae multitudini et proclamavit, ut quicunque
victoriae particeps esse vellet, una secum sequeretur; usque adeo ille
aperte divini numinis auxilio erat fretus, et veluti ad rem antea diiudicatam
accedcbat. Sindual autem Herulorum dux turpe quiddam
et generoso animo indignum censebat, si tanto proelio utrinque instructo,
ipse pariter et sui defectionis insimularentur; et viderentur
re quidem ipsa hostes reformidasse; formidinem vero suam praetextu
benevolentiae erga mortuum palliasse. Nequaquam itaque conquiescere
sustinens, Narseti significat, operiatur se, utpote iamiam cum
suis adventurum. Narses vero se quidem non praestolaturum respondit,
curaturum tamen, ut et ipsi suo in acie loco ordinentur, etiamsi
paulo serius advenerint. Heruli itaque optime armati, bonoque ordine
ocius procedebant.</p></div></div></div></body></text></TEI>