7. Franci itaque ita animis aestuabant, et iam arma corripuerant. Narses etiam suos armavit castrisque eduxit, donec ad medium inter duos exercitus spatium venisset, ubi oportebat eos in aciem disponi. Interea vero dum exercitus movet, et iam praetor equum conscenderat, nuntiatur ipsi, Herulum quendam non e multis inter ipsos, neque obscurum, sed nobilem inprimis illustremque virum, quendam e domesticis suis servis, quod aliqua in re deliquisset, miserrime interfecisse. Statim itaque adductis habenis equum sistens, homicidam in medium producit, tanquam fas non esset proelium adire, nisi caede expiata. Interrogatus ergo ab eo barbarus, cum factum fateretur nequc inficias iret, immo e contrario assereretm liberam dominis esse potestatem de servis suis pro suo arbitrio decernendi, ut et alii scirent, nisi officium facerent, similiter secum actum iri: cum itaque veluti nulla caedis perpetratae poenitudine ductus, pervicax et iactabundus, et caedem spiranti similis permaneret, Narses lictoribus, ut eum interficiant, mandat; atque is quidem ense ilia perfossus, interiit. Herulorum vero turba, utpote barbari, dolebant molesteque id ferebant, et a proelio se subducere statuebant. Narses vero, hoc pacto caede expiata, et de Herulis parum sollicitus, in aciem progressus, edixit universae multitudini et proclamavit, ut quicunque victoriae particeps esse vellet, una secum sequeretur; usque adeo ille aperte divini numinis auxilio erat fretus, et veluti ad rem antea diiudicatam accedcbat. Sindual autem Herulorum dux turpe quiddam et generoso animo indignum censebat, si tanto proelio utrinque instructo, ipse pariter et sui defectionis insimularentur; et viderentur re quidem ipsa hostes reformidasse; formidinem vero suam praetextu benevolentiae erga mortuum palliasse. Nequaquam itaque conquiescere sustinens, Narseti significat, operiatur se, utpote iamiam cum suis adventurum. Narses vero se quidem non praestolaturum respondit, curaturum tamen, ut et ipsi suo in acie loco ordinentur, etiamsi paulo serius advenerint. Heruli itaque optime armati, bonoque ordine ocius procedebant.