<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><num>6.</num> Narses vero Romani exercitus praetor ubi haec cognovit, statim 
et ipse universo exercitu Roma educto, non procul ab hostibus
castra locat, sed unde et strepitus exaudiri et vallum conspici posset.
Hoc itaque modo cum duo exercitus in mutuum conspectum venissent, 
accurate utrinque acies instruobantur, praesidiaque et excubiac
looibantur, et duces ordines militares obibant. Spes vero et metus,</p><pb n="76"/><p>variacquc animorum fluctuationes, et quicunque affectus inopinati de
rebus magnis decertaturis suboriri solent, nunc hos nunc illos incessebant. 
Omnia vero Italiae oppida dubia suspensaque haerebant, cui
tandem parti cederent. Interea Franci proximos vicos vastantes, commeatum 
transvehebant. Quod ubi animadvertit Narses, ad suum dedecus 
hoc pertinere censebat molesteque ferebat, si hostium calones 
ita libere loca quam maxime vicina pertransirent, perinde ac si
nullum hostem vidissent. Visum itaque ei non est amplius id ferendum, 
sed omnibus viribus prohibendum. Charanges vero, vir quidam 
Armenius, Romanis tribunis accensus erat, strenuus inprimis et
prudens et in adeundis periculis moderate audax. Huic itaquc Charangi 
( erant enim eius tentoria in extremis castris quam proximo
hostium fixa,) mandat Narscs ut in curruum vectores impetum faceret,
eisque quantum posset noceret, ne amplius pabula transvehere auderent. 
Ipse vero confestim paucis e sua legione equitibus secum ductis, 
reliqua quidem plaustra intercipit et vectores trucidat. E qui-</p><pb n="77"/><p>bus plaustris nnum multo rmali aridoqne foeno onnstum turri admovet, 
quam Franci in ponte cxstruxerant, cuius supia mentioncm feci.
Hoc itaque plaustro ita ad turrim admoto, ignem foeno immittit. Ingenti 
vero ilamma repente sublata, facilc nniversa turris utpotc lignca
conflagravit. Tum barbari qnotquot in eins praesidio erant collocati,
cum cam tueri non possent, ipsique incendio iilo perituri viderentur, 
stationem descrendam censuerunt; ac difficulter qiiidem inde delapsi, 
ad excrcitum ipsorum confugerunt ; Romani vcro ponte potiuntur. 
His itapcractis Franci statim tumultu, uti par crat, pleni ad arma
convolant, firementea ira et rabidi, et summa animi impotentia correpti, 
ultraque modum audaces et praefidentes non ultra quiescendum
sibi censebant, neque cunctandum, sed eo ipso die proelium committendum; 
quantumvis Alemannici vates praedixissent illo die confligendum 
non esse, aut scirent se ad unum omnes perituros. Ego vero
ita existimo, etiam si postridie aut alio ab hoc die proelium commissum 
fuissct, eundcm plane, qui tunc fuit, eventum futurum fuisse.
Neque enim unius diei immutatio hoc effecissct, quo ininus impictatis
suac poenas luerent. Ceterum sivc hoc ita evenerit, sivc etiam for-</p><pb n="78"/><p>tasse Alcmannicis vatibus quocunque tandem modo fatura praedicentibus,
certe non vanum neque irritum id vaticinium multis est visum.
Quo pacto autrm deinceps reliqua gesta sint, accurate statim, quoad
eius fieri poterit, dicentur.</p></div></div></div></body></text></TEI>