6. Narses vero Romani exercitus praetor ubi haec cognovit, statim et ipse universo exercitu Roma educto, non procul ab hostibus castra locat, sed unde et strepitus exaudiri et vallum conspici posset. Hoc itaque modo cum duo exercitus in mutuum conspectum venissent, accurate utrinque acies instruobantur, praesidiaque et excubiac looibantur, et duces ordines militares obibant. Spes vero et metus, variacquc animorum fluctuationes, et quicunque affectus inopinati de rebus magnis decertaturis suboriri solent, nunc hos nunc illos incessebant. Omnia vero Italiae oppida dubia suspensaque haerebant, cui tandem parti cederent. Interea Franci proximos vicos vastantes, commeatum transvehebant. Quod ubi animadvertit Narses, ad suum dedecus hoc pertinere censebat molesteque ferebat, si hostium calones ita libere loca quam maxime vicina pertransirent, perinde ac si nullum hostem vidissent. Visum itaque ei non est amplius id ferendum, sed omnibus viribus prohibendum. Charanges vero, vir quidam Armenius, Romanis tribunis accensus erat, strenuus inprimis et prudens et in adeundis periculis moderate audax. Huic itaquc Charangi ( erant enim eius tentoria in extremis castris quam proximo hostium fixa,) mandat Narscs ut in curruum vectores impetum faceret, eisque quantum posset noceret, ne amplius pabula transvehere auderent. Ipse vero confestim paucis e sua legione equitibus secum ductis, reliqua quidem plaustra intercipit et vectores trucidat. E qui- bus plaustris nnum multo rmali aridoqne foeno onnstum turri admovet, quam Franci in ponte cxstruxerant, cuius supia mentioncm feci. Hoc itaque plaustro ita ad turrim admoto, ignem foeno immittit. Ingenti vero ilamma repente sublata, facilc nniversa turris utpotc lignca conflagravit. Tum barbari qnotquot in eins praesidio erant collocati, cum cam tueri non possent, ipsique incendio iilo perituri viderentur, stationem descrendam censuerunt; ac difficulter qiiidem inde delapsi, ad excrcitum ipsorum confugerunt ; Romani vcro ponte potiuntur. His itapcractis Franci statim tumultu, uti par crat, pleni ad arma convolant, firementea ira et rabidi, et summa animi impotentia correpti, ultraque modum audaces et praefidentes non ultra quiescendum sibi censebant, neque cunctandum, sed eo ipso die proelium committendum; quantumvis Alemannici vates praedixissent illo die confligendum non esse, aut scirent se ad unum omnes perituros. Ego vero ita existimo, etiam si postridie aut alio ab hoc die proelium commissum fuissct, eundcm plane, qui tunc fuit, eventum futurum fuisse. Neque enim unius diei immutatio hoc effecissct, quo ininus impictatis suac poenas luerent. Ceterum sivc hoc ita evenerit, sivc etiam for- tasse Alcmannicis vatibus quocunque tandem modo fatura praedicentibus, certe non vanum neque irritum id vaticinium multis est visum. Quo pacto autrm deinceps reliqua gesta sint, accurate statim, quoad eius fieri poterit, dicentur.