<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><num>5.</num> Quocirca et ipse quam optime animatus erat et universum
exercitum hortabatur, non tle exigua aliqua re eo proelio decernendum
esse, „sed aut Italiam, inquit, cuius causa venimus, obtinebimus,
aut hoc unum iamiam nobis reliquum erit, ut omnes inglorii moriamur.
Illud itaque nos potius, viri fortes, quam hoc, velle debemus;
cum in nostra manu sit positum, si strenui esse velimus, quae
optamus consequi.” Butilinus itaque hisce aliisque verbis
hortari non desistebat. Hi vero bona spe fulti, arma ut cuique
visum erat apparabant. Alibi enim secures multae acuebantur, alibi
patria hastilia, quae ipsi angones vocant, alibi scuta confracta, ut
usui essent, reficiebantur, facileque ipsis omnia instruebantur. Vilis
enim est et neglecta huius nationis armatura quaeque variis opificibus
non indigeat; sed facile ab ipsis, qui ea utuntur, si quid forte</p><pb n="74"/><p>fractum fuerit, refici potest, Loricas enim et ocreas non norunt.
Capita plerique eorum non muniunt, pauci vero galeis tecti pugnant. 
Pectoribus et tergoribus ad lumbos usque sunt nudis, inde
braccis sive femoralibus alii lineis, alii coriaceis cincti, tibias cooperiunt. 
Equis vero non utuntur, nisi admodum paucis, quippe qui
ad pedestrem pugnam, quae ipsis familiaris patriaque est, optime
sint exercitati. Ensis femori, et scutum sinistro lateri appendet:
arcubus aut fundis, vel aliis telis, quae eminus iaciuntur, non utuntur; 
sed ancipitibus securibus et angonibus, quibus praecipue rem
gerunt. Sunt vero angones hastae quacdam neque admodum parvae,
neque admodum magnae, sed et ad iactu feriendum, sicubi opus fuerit, 
et ubi cominus collato pede confligendum est impetusque faciendus, 
accommodatac. Hac pleraque sui parte ferro sunt obductae, ita ut
perparum ligni a laminis ferreis nudum conspiciatur, atque adeo vix tota
imae hastae cuspis; supra vero ad extremitatem spiculi, adunci quidam 
mucrones utrinque prominent, ex ipso spiculo instar hamulorum
reflexi, et deorsum vergentes. In conflictu itaque Francus miles hunc
angonem iacit; quod telum si corpori inflictum fuerit, adigitur qui-</p><pb n="75"/><p>dem intro, uti verisimile est, cuspis, neque is qui ictus est neque alius
quisquam facile telum evellere potest; obstant enim acuminati illi
hamuli altius carni inhaerentes, et acerbos cruciatus excitant, adeo ut
etiam si hostem nequaquam letale vulnus accepisse contingat, ex eo
tamen intereat. Si vero scuto impactum fuerit, statim ex eo propeudet,
et circumagitur, infima sui parte solum verrens et versans. Is vero qui
ictus est, neque telum scuto evellere valet, hamulis mordicus inhaerentibus, 
neque ense amputare, quod nimirum ad lignum pertingere
non possit, ferreis laminis, quibus id obductum est, obsistentibus; quod
simulac viderit Francus, confestim pede insultat, et proculcans imam
hastam, scutum pondere sui corporis deprimit, ita ut, gestantis manu 
sese nonnihil laxante ac remittente, caput et pectus nudentur. Tum
ille nudum hostem neque munitum nactus facile trucidat, sive securi
frontem feriens, sive alia hasta iugulum traiiciens. Ac talis quidem
est Francorum armatura, atque ita ad proelium apparabantur.</p></div></div></div></body></text></TEI>