5. Quocirca et ipse quam optime animatus erat et universum exercitum hortabatur, non tle exigua aliqua re eo proelio decernendum esse, „sed aut Italiam, inquit, cuius causa venimus, obtinebimus, aut hoc unum iamiam nobis reliquum erit, ut omnes inglorii moriamur. Illud itaque nos potius, viri fortes, quam hoc, velle debemus; cum in nostra manu sit positum, si strenui esse velimus, quae optamus consequi.” Butilinus itaque hisce aliisque verbis hortari non desistebat. Hi vero bona spe fulti, arma ut cuique visum erat apparabant. Alibi enim secures multae acuebantur, alibi patria hastilia, quae ipsi angones vocant, alibi scuta confracta, ut usui essent, reficiebantur, facileque ipsis omnia instruebantur. Vilis enim est et neglecta huius nationis armatura quaeque variis opificibus non indigeat; sed facile ab ipsis, qui ea utuntur, si quid forte fractum fuerit, refici potest, Loricas enim et ocreas non norunt. Capita plerique eorum non muniunt, pauci vero galeis tecti pugnant. Pectoribus et tergoribus ad lumbos usque sunt nudis, inde braccis sive femoralibus alii lineis, alii coriaceis cincti, tibias cooperiunt. Equis vero non utuntur, nisi admodum paucis, quippe qui ad pedestrem pugnam, quae ipsis familiaris patriaque est, optime sint exercitati. Ensis femori, et scutum sinistro lateri appendet: arcubus aut fundis, vel aliis telis, quae eminus iaciuntur, non utuntur; sed ancipitibus securibus et angonibus, quibus praecipue rem gerunt. Sunt vero angones hastae quacdam neque admodum parvae, neque admodum magnae, sed et ad iactu feriendum, sicubi opus fuerit, et ubi cominus collato pede confligendum est impetusque faciendus, accommodatac. Hac pleraque sui parte ferro sunt obductae, ita ut perparum ligni a laminis ferreis nudum conspiciatur, atque adeo vix tota imae hastae cuspis; supra vero ad extremitatem spiculi, adunci quidam mucrones utrinque prominent, ex ipso spiculo instar hamulorum reflexi, et deorsum vergentes. In conflictu itaque Francus miles hunc angonem iacit; quod telum si corpori inflictum fuerit, adigitur qui- dem intro, uti verisimile est, cuspis, neque is qui ictus est neque alius quisquam facile telum evellere potest; obstant enim acuminati illi hamuli altius carni inhaerentes, et acerbos cruciatus excitant, adeo ut etiam si hostem nequaquam letale vulnus accepisse contingat, ex eo tamen intereat. Si vero scuto impactum fuerit, statim ex eo propeudet, et circumagitur, infima sui parte solum verrens et versans. Is vero qui ictus est, neque telum scuto evellere valet, hamulis mordicus inhaerentibus, neque ense amputare, quod nimirum ad lignum pertingere non possit, ferreis laminis, quibus id obductum est, obsistentibus; quod simulac viderit Francus, confestim pede insultat, et proculcans imam hastam, scutum pondere sui corporis deprimit, ita ut, gestantis manu sese nonnihil laxante ac remittente, caput et pectus nudentur. Tum ille nudum hostem neque munitum nactus facile trucidat, sive securi frontem feriens, sive alia hasta iugulum traiiciens. Ac talis quidem est Francorum armatura, atque ita ad proelium apparabantur.