4. Dum vero haec in Venetia contingunt, Butilinus alter dux oppidis castellisque propemodum omnibus ad Siculum fretum usque vastatis, statim quam citissime Campaniam versus et Romam se recepit. Inaudierat enim Narsetis et Imperatoris exercitus eo convenisse, et statutum erat non cunctari diutius neque animi pendere, sed in aciem instructis omnibus copiis de rerum summa decertare; quandoquidem non miniina exercitus qui ei aderat pars morbo correpta interierat. Vergente enim iam aestate et autumno ineunte, vineae qiudem uvis onustae erant; hi vero inopia aliarum rerum necessariarum (omnis enim commeatus per Narsetem prudentissime praereptus erat) avulsis uvis, succoque manibus expresso, musto sese ingurgitabant, odoriferum vinum, quod Graeci ἀνθοσμίαν vocant, ex tempore conficienties; unde vehementissimo alvi profluvio laborarunt: et nonnulli quidem eorum eo interierunt, nonnulli etiam supervixerunt. Priusquam itaque hic morbus omnes pervaderet, committendum sibi quocunque eventu proelium censebat. Quocirca cum in, Campaniam venisset, castra non procul a Capua urbe fixit, ad ripas Casulini fluminis, quod quidem ex Apennino monte fluens, et per circumiaccntes campos flexuose labens, in Tyrrhenum mare fertur. Ηic itaque locato exercitu, valido eum vallo munivit, natura loci fretus. Fluviiu enim ipsi ad dextram labens, propugnaculi loco esse videbatur, ne quis ea ex partc adoriretur, et curruum, quorum maximam habcbat vim, rotas ordine inter se consertas solo infixit, terra ad modiolos rotarum usque aggesta, ita ut circumferentiae dimidia tantum pars exstaret et promineret. His, inquam, aliisque multis stipitibus cum universum exercitum communisset: exitum quendam non valde amplum neque ullo septo obstructum reliquit, ut per eum facile liceret, si liberet, excursus in hostes et recursus facere. Ne vero pons quo fluvius erat stratus incustoditus esset, neve ea ex parte damnum acciperet, hunc etiam praeoccupat, et turre quadam lignea in co cxstructa strenuos in ca quantum fieri poterat optimeque armatos viros collocat, qui pontem e tuto propugnarent, et Romanos transitum molientes propulsarent. His itaque singulis ita dispositis, omnia quam optime comparata censebat; tanquam in ipsius potestate futurum esset, bellum inchoare, neque prius proelium committi posset, quam ipsi liberet. Pοrrο quac fratri suo iu Venetis acciderant, nec- dum inaudierat; mirabatur vero quod ei copias suas, uti inter ipsos convenerat, non misisset, suspicioque ipsi incidebat, non tam diu tardaturas fuisse, nisi eis aliquid sinistri adversique accidisset: nihilominus tamen etiam sine illis victoriam se ab hostibus reportaturum censebat; quippe qui vel sic copiarum multitudine esset superior. Qui enim ipsi reliquus erat exercitus ad triginta bellatorum millia acccdebat, Romanorum vero exercitus vixdum erat millium octodecim.