<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><num>3.</num> Cum vero Artabanes simul et Uldach impares sese commit-</p><pb n="69"/><p>tendo proelio censentes copias nequaquara educercnt, tum Franci
soluta acie in castra reversi cognoverunt quantam iacturam fecissent.
Quocirca priusquam gravius aliquod damnum acciperent, visum est
eis consultum, si quam citissime motis a Fano urbe castris ultra progrederentar. 
Statim itaque processerunt, relicto ad dextram Ionio
sinu et littorali universa arenosaque via, ad radices Apennini montis
iter fecerunt; atqua ita recta Aemiliam et Alpes Cottias versus euntes, 
aegre Padum traiecerunt. Cum vero in ditionem Venetam venissent, 
ad Cenetam urbem per id tempus ipsis subditam stationem
habuerunt, ibi deinceps in tuto commoraturi. Dolebant tamen
molesteque ferebant, et summum quendam moerorem prae se ferebant, 
quod ipsis perquam exiguum e praeda esset reliquum, videbanturque 
sibi irritos inutilesque labores perpessi. Sed non his terminis 
ipsorum calaraitas fuit circumscripta. Paulo enim post, pestilens 
quidam morbus repente incidens multitudinem absumsit ; et
nonnulli quidem illorum ambientis aëris pravitatem incusabant, causam 
morbi ei adscribentes: alii vero, quod continuis bellis et longis
itineribus peractis repente ad otiosam mollemque vitam essent tra-</p><pb n="70"/><p>ducti, vitae immutationem in causa esse putabant. At ipsam revera
originem necessariamque causam mali plane non intelligebant, quae
profecto erat iniustitia, et divina pariter atque humana iura ab ipsis
proculcata. Ipsum itaque ducem videre erat evidenter poenis divinitus
immissis obnoxium: insania enim manifestaque rabie, instar
eorum, qui mente capti furere solent, corripiebatur, multaque vertigine
agitabatur, gravesque eiulatus edebat, modo pronus, modo in
alterutrum latus in solum procidens, multamque ex ore spumam
ciens; oculi etiam ipsi erant torvi, horrendumque in modum inversi;
eo denique insaniae venerat miser, ut ne a suis quidem membris degustandis
abstineret. Assidue enim mordicus brachiis suis inhaerens,
et carnes dentibus convellens, eas instar ferae alicuius bestiae dilaniabat,
promanantem saniem lambens, atque ita sui ipsius satur paulatimque
contabescens miserrime periit. Extincti vero sunt universim
etiam ceteri, nihil penitus se remittente malo, donec omnes interierunt;
ac febre quidem plurimi pressi, sana tamen mente perierunt;
nonnullos autem gravissima apoplexia afilixit, alios capitis gravedo,</p><pb n="71"/><p>alios delirium. Variis enim morbis laborabant, sed omnibus in perniciem
desinentibus. Leutharis itaque quique eum sequebantur expeditio
huiusmodi calamitosum habuit exitum.</p></div></div></div></body></text></TEI>