3. Cum vero Artabanes simul et Uldach impares sese commit- tendo proelio censentes copias nequaquara educercnt, tum Franci soluta acie in castra reversi cognoverunt quantam iacturam fecissent. Quocirca priusquam gravius aliquod damnum acciperent, visum est eis consultum, si quam citissime motis a Fano urbe castris ultra progrederentar. Statim itaque processerunt, relicto ad dextram Ionio sinu et littorali universa arenosaque via, ad radices Apennini montis iter fecerunt; atqua ita recta Aemiliam et Alpes Cottias versus euntes, aegre Padum traiecerunt. Cum vero in ditionem Venetam venissent, ad Cenetam urbem per id tempus ipsis subditam stationem habuerunt, ibi deinceps in tuto commoraturi. Dolebant tamen molesteque ferebant, et summum quendam moerorem prae se ferebant, quod ipsis perquam exiguum e praeda esset reliquum, videbanturque sibi irritos inutilesque labores perpessi. Sed non his terminis ipsorum calaraitas fuit circumscripta. Paulo enim post, pestilens quidam morbus repente incidens multitudinem absumsit ; et nonnulli quidem illorum ambientis aƫris pravitatem incusabant, causam morbi ei adscribentes: alii vero, quod continuis bellis et longis itineribus peractis repente ad otiosam mollemque vitam essent tra- ducti, vitae immutationem in causa esse putabant. At ipsam revera originem necessariamque causam mali plane non intelligebant, quae profecto erat iniustitia, et divina pariter atque humana iura ab ipsis proculcata. Ipsum itaque ducem videre erat evidenter poenis divinitus immissis obnoxium: insania enim manifestaque rabie, instar eorum, qui mente capti furere solent, corripiebatur, multaque vertigine agitabatur, gravesque eiulatus edebat, modo pronus, modo in alterutrum latus in solum procidens, multamque ex ore spumam ciens; oculi etiam ipsi erant torvi, horrendumque in modum inversi; eo denique insaniae venerat miser, ut ne a suis quidem membris degustandis abstineret. Assidue enim mordicus brachiis suis inhaerens, et carnes dentibus convellens, eas instar ferae alicuius bestiae dilaniabat, promanantem saniem lambens, atque ita sui ipsius satur paulatimque contabescens miserrime periit. Extincti vero sunt universim etiam ceteri, nihil penitus se remittente malo, donec omnes interierunt; ac febre quidem plurimi pressi, sana tamen mente perierunt; nonnullos autem gravissima apoplexia afilixit, alios capitis gravedo, alios delirium. Variis enim morbis laborabant, sed omnibus in perniciem desinentibus. Leutharis itaque quique eum sequebantur expeditio huiusmodi calamitosum habuit exitum.