<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><num>10.</num> Adeo enim illustrem ac splendidam, adeoque excellentem
victoriam non facile crediderim prioribus seculis cuiquam obtigisse.
Si qui vero etiam alii antehac non absimilem cladem acceperunt,
reperies et illos ob iniusta impiaque ipsorum facta periisse. Datis enim
olim Darii satrapa ubi cum Persarum exercitu Marathonem venisset,
Atticam se, immo vero universam Graeciam, eversurum sperabat. Causa
vero expeditionis neque aequa neque iusta erat; sed cum Darium
regem, uti videtur, Asiae magnitudo non caperet, grave ipsi molestumque
erat nisi etiam Europam subiugaret: idcirco etiam summa vi
devicti sunt a Miltiade Medi. Tot enim ab ipso in illo proelio
caesi fuerunt, ut Athenienses, cum ante pugnam (ita enim fertur,)
comminati essent, se totidem numero hircos Dianae sacrificaturos</p><pb n="86"/><p>quot hostes interfecisscnt, adeo propitiam habuerint venatricem deam,
adeoque prospere venarentur, ut suscepta vota persolvere nequirent,
sed sacrificatis etiam capellis numerum caesorum exaequare non possent.
Xerxes vero ille magnus et Xerxis miracula, quouam obsecro
modo a Graecis victa sunt, quam quod ille quidem et arrogans et iniquus
erat, et eos subiugaturus venerat, a quibus nullam iniuriam acceperat?
Et sola multitudine armorumque apparatu fretus, recto consilio
non admodum utebatur. Graeci vero aequa facientes pro sua
libertate pugnabant, nihil quoad eius fieri poterat praetermittentes,
sed quod in rem ipsorum esset et consultantes et exsequentes. Gylippi
vero Lacedaemonii trophaea, et Niciae Demosthenisque cladem, omniaque
ad Syracusas mala, num aliunde quispiam fluxisse comperiet
quam ex amentia pariter et iniquitate? Quid enim sibi volebant Athenienses,
cum, hoste qui pro foribus erat neglecto, quam longissime
a domo exercitum ducerent, Siciliamque infestarent? Posset</p><pb n="87"/><p>quispiam etiam alia multa eiuscemodi stulta iniquaque consilia enumerare,
utque suis auctoribus sint perniciosa; sed haec nunc commemorasse
suffecerit. Tum vero Romani (redeundum enim est ad institutum)
cum suos qui in proelio cecidissent patrio more tumulassent,
hostiumque cadavera spoliassent, maximam armorum vim congesserunt.
Vallo etiam ipsorum subverso, omnibnsque direptis, ita tandem
praeda onusti, paeana canentes, et corollis redimiti, et praefectum
decenter eompositeque deducentes, Romam redierunt. Videre
autem erat longe lateque circa Capuam campos omnes cruore ac
tabo perfusos, et fluvium prae cadaverum, quibus opplebatur, multitudine
exundantem. Mihi vero quidam ex indigenis retulit, carmen
quoddam tabulae saxeae a quopiam inscriptum fuisse, ad cipaa fluminis
positae, quod sic habet:
<lg><l>Densa Casulino roptata cadarera ab amne</l><l>Tyrrheni accepit vasta crepido maris,</l><l>Ausonius Francos quo tempore straverat</l><l>Quotquot Butilino paruerant misero.</l><l>Felicem o fluvium! fuerit vice namque trophaei,</l><l>Barbarico tingi posse cruore diu.</l></lg></p><pb n="88"/><p>Hoc itaque epigramma sive revera saxo incisum fuit, sive alioqui hoininum 
sermonibus celebratum ad me pervenit, non abs re, ut arbitror, 
hoc loco a me est relatum. Fuerit enim non inelegans monumentum 
eorum quae illo proelio acciderunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>