<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg4024.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><num>1.</num> Ineunte autcm vere exercitus ibi, prout statutum erat, instaurabatur,
copiaeque omnes in unum cogebantur. Narses vero eos</p><pb n="64"/><p>accurate ad res bellicas condocefieri iussit, animosque quotidiana exercitatione
roborabat, in gyrum se versare cogens, agiliterque in
equos insilire, et in modum armatae saltationis pyrrichae circumagi,
assidueque tuba classicum canente personari, ne omnino ex remissiore
bibernatione obliti bellorum in ipso praelio languescerent.
Interea barbari lentius procedentes loca, per quae transibant, omnia
depopulabantur et vastabant. Romam vero locaque urbi circumiecta
longissime transgressi, ulterius tendebant; a dextra quidem Tyrrhenum
mare, a sinistra autem Ionici sinus littora protensa habentes.
Postquam vero Samnium, regionem ita dictam, venissent, tum
partitis copiis, Butilinus quidem cum maiore validioreque exercitus
parte Tyrrhenum littus legebat, et totam fere Campaniam depraedabatur,
quin et Lucaniam et Bruttios deinde invasit, et ad fretum
usque, quod Siciliam insulam et fines Italiae dirimit, pervenit: Leutharis
vero reliquas copias ducens Apuliam et Calabriam infestabat,
Hydruntem usque progressus, quae quidem urbs in littore Adriatici
maris est sita; unde Ionius sinus initium habet. Quotquot itaque</p><pb n="65"/><p>eorum Franci erant indigenae, multam reverentiam pietatemque circa
templa exercebant, utpote rectam de Deo sententiam amplexi, ut supra
dixi, eademque cum Romanis sacra colentes. Alemannica vero gens
universa (aliter enim hi circa religionem sunt affecti) templa irreverenter
diripiebant, suisque ornamentis spoliabant, multas quidem
amulas sacras, sive vasa lustralia et aspergilla ex puro auro, quamplurimos
etiam calices et acerras, et quaecunque mysticis ceremoniis
peragendis erant consecrata, spoliantes, propriis suis
adscribebant. Sed ne his quidem rebus contenti, tecta ipsa sacrorum
templorum diruebant, et fundamenta subvertebant; cruoreque et
sanie delubra circumfluebant, arva etiam segetesque polluebantur, cum
per east passim cadavera insepulta sparsa iacerent. Sed non multo
post divina vindicta est subsecuta. Alii enim bello, alii morbo perierunt,
neque quisquam eorum priori spe potitus est. Iniustitia
enim et Dei contemtus fugienda quidem semper et noxia sunt, praecipue
vero in proeliis et conflictibus. Patriam enim patriaque instituta
propuguare, eaque pessumdare molientibus obsistere, omnibusque
eos viribus propulsare, aequum sanc fuerit valdeque generosum: qui
vero lucri causa, et hostilitate, quae nulla iusta causa nitatur, aliena</p><pb n="66"/><p>invadunt, eos a quibus nulla iniuria sunt provocati infestantes, hi
certe vesani impiique fuerint; neque quid ius ac fas sit norunt, neque
iis curae est an Deus maleficiis offendatur. Idcirco acerrimae cos
poenae inanent, resquce ipsii in extremas atque irremediabiles calamitates 
desinunt, tanietsi ad breve aliquod tempus proapere rem gerere 
videantur. Ac talia quidem etiam tunc Leutbarim Butilinumque
sectantibus copiis evenere.</p></div></div></div></body></text></TEI>