1. Ineunte autcm vere exercitus ibi, prout statutum erat, instaurabatur, copiaeque omnes in unum cogebantur. Narses vero eos accurate ad res bellicas condocefieri iussit, animosque quotidiana exercitatione roborabat, in gyrum se versare cogens, agiliterque in equos insilire, et in modum armatae saltationis pyrrichae circumagi, assidueque tuba classicum canente personari, ne omnino ex remissiore bibernatione obliti bellorum in ipso praelio languescerent. Interea barbari lentius procedentes loca, per quae transibant, omnia depopulabantur et vastabant. Romam vero locaque urbi circumiecta longissime transgressi, ulterius tendebant; a dextra quidem Tyrrhenum mare, a sinistra autem Ionici sinus littora protensa habentes. Postquam vero Samnium, regionem ita dictam, venissent, tum partitis copiis, Butilinus quidem cum maiore validioreque exercitus parte Tyrrhenum littus legebat, et totam fere Campaniam depraedabatur, quin et Lucaniam et Bruttios deinde invasit, et ad fretum usque, quod Siciliam insulam et fines Italiae dirimit, pervenit: Leutharis vero reliquas copias ducens Apuliam et Calabriam infestabat, Hydruntem usque progressus, quae quidem urbs in littore Adriatici maris est sita; unde Ionius sinus initium habet. Quotquot itaque eorum Franci erant indigenae, multam reverentiam pietatemque circa templa exercebant, utpote rectam de Deo sententiam amplexi, ut supra dixi, eademque cum Romanis sacra colentes. Alemannica vero gens universa (aliter enim hi circa religionem sunt affecti) templa irreverenter diripiebant, suisque ornamentis spoliabant, multas quidem amulas sacras, sive vasa lustralia et aspergilla ex puro auro, quamplurimos etiam calices et acerras, et quaecunque mysticis ceremoniis peragendis erant consecrata, spoliantes, propriis suis adscribebant. Sed ne his quidem rebus contenti, tecta ipsa sacrorum templorum diruebant, et fundamenta subvertebant; cruoreque et sanie delubra circumfluebant, arva etiam segetesque polluebantur, cum per east passim cadavera insepulta sparsa iacerent. Sed non multo post divina vindicta est subsecuta. Alii enim bello, alii morbo perierunt, neque quisquam eorum priori spe potitus est. Iniustitia enim et Dei contemtus fugienda quidem semper et noxia sunt, praecipue vero in proeliis et conflictibus. Patriam enim patriaque instituta propuguare, eaque pessumdare molientibus obsistere, omnibusque eos viribus propulsare, aequum sanc fuerit valdeque generosum: qui vero lucri causa, et hostilitate, quae nulla iusta causa nitatur, aliena invadunt, eos a quibus nulla iniuria sunt provocati infestantes, hi certe vesani impiique fuerint; neque quid ius ac fas sit norunt, neque iis curae est an Deus maleficiis offendatur. Idcirco acerrimae cos poenae inanent, resquce ipsii in extremas atque irremediabiles calamitates desinunt, tanietsi ad breve aliquod tempus proapere rem gerere videantur. Ac talia quidem etiam tunc Leutbarim Butilinumque sectantibus copiis evenere.