1. Teias Gothorum post Totilam dux, instauratis copiis cum bellum totis viribus Narseti Romanisque intulisset, insigni clade accepta, in acie praelians periit. Gothi qui evaserant, Romanis absque ulla intermissione persequentibus, pressi assiduis insultibus et siccitate locorum, in quac se receperant, pacis conditiones cum Narsete ineunt ut scilicet suas illi terras intrepide habitent, regique Romanorum deinceps pareant. Haec cum ita iis in locis cessissent, videbantur omnibus bella in Italia finem nacta: cum potius praeludia aliorum bellorum essent. Censeo enim aevum hoc nostrum nunquam a bellis liberum futurum, immo potius perpetus duratura atque adeo invali- tura quaradiu haec ipsa uatura hominum extiterit. Si enim altius rem repetamus, una cum ipsa vita propemodum dixerim invecta sunt bella; atque ita plena est poësis, plena omnis historia bellorum et praeliorum, neque quicquam in his comperias uberius conscriptum. Causam vero horum censuerim, non, multi statuunt, stellarum cursus et fatum atque absurdas quasdam necessitates. Si enim fati necessitas omnia permearet , eriperetur hominibus arbitraria voluntatis electio, et quidem praecepta omnia et artes ac disciplinae vanae inutilesque essent censendae; evanidae etiam fuerint infrugiferaeque eorum, qui optime vitam suam instituunt, spes. Sed nec Deum, quantum mea fert sententia, caedium et conflictuum auctorem censere oportet. Summam enim illam bonitatem omnisque mali profligatricem caedibus bellisque gaudere, nec ipse dixerim, nec id affirmanti acquieverim. Hominum vero animi in plus habendi cupiditatem et iniustitiam prolabentes, bellis omnia et tumultibus miscent; atque hinc interitus multaeque gentium interneciones eveniunt, innumeraeque aliae calamitates oriuntur. Eodem modo etiam tum temporis Gothi ictis foederibus dirempti, nonnulli eorum qui intra Padum fluvium degebant, in Tusciam et Liguriam, et quo cuique li- bitum erat concesserunt; alii vero trans Padum circa Venetias sparsi in castcllis ct oppiclulis, quibus assuerant, consedcrunt. Cum itaque hoc in statu essent res Gothorum, dccebat ipsos pacta iurata re ipsa factisque confirmarc et stabilire, et res suas in tuto continentes, sese a diuturnis periculis vindicare, atque aliquando tandem ab aerumnis respirare. At vero cum per brcvissimum tempus sese continuissent, rursus res novas moliti, alterius belli semina iecerunt. Cumquc ipsi per se impares sese iudicarcnt, qui deinceps cum Romanis pracliarentur, statim acl Francos se converterunt, melius res suas habituras rati, utilitatemque se inde longe uberrimam percepturos, si cum finitimis ct propinquis societatc inita bellum faciiius instaurarent.