<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg030.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="15"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>scriptum est autem post hoc,
quoniam inponens eis manus
abiit inde, et non addidit: et
orans (potuit enim dicere: et
inponens eis manus et orans abiit
inde).
et vide si potes
dicere quoniam
maioribus quidem pueroum servatur
oratio Christi, qui possunt
capere non solum inpositionem
manuum eius super se sed etiam
orationem eius ad patrem pro se,
minoribus autem pueris sufficit
inpositio manuum eius.
dicens autem talium est enim regnum
caelorum hortatur ut nemo,
quamvis sit sapiens in ecclesia,
glorietur adversus parvulos &lt;neque 
contemnet infantes et pueros&gt;
Christi:
<note type="footnote">32 Luc. 18, 17
3 μὲν γὰρ] γὰρ αὐτοῖς Μ 8 &lt;μετὰ
τοῦτο&gt; Kl, vgl. lat. 13 καὶ πρ.
αὐτοῖς Η 17 τηρε&lt;ῖσθαι λέγε&gt;τν Κl,
vgl. lat. u. Z. 22 22 μικροτέροις
Κoe vgl. lat. τοῖς Μ Η 23f εἰς δὲ
τὰ] ἐπ’ αὐτούς Μ (verblaßt)
9 addidit]  addit G L additur B c
27 &lt;neque–pueros&gt; Diehl, vgl. gr.</note>

<pb n="v.10.p.373"/>quoniam non eorum talium puerorum
est regnum caelorum, sed
eorum qui per humilitatem facti
sunt sicut pueri cum essent sensu
perfecti.
hance autem expositionem commendat
apud Lucam positus sermo,
quoniam cum dixisset: »offerebant<milestone unit="altnumbering" n="664"/>
ei pueros et infantes, ut
tangeret eos,
videntes autem discipuli prohibebant
eos. Iesus autem dixit:
sinite pueros venire ad me, talium
est enim regnum caelorum«, statim
quasi convenientia sensui
praecedenti addidit dicens: »amen
dico vobis,
qui non receperit regnum dei
sicut puer, non intrabit in illud«.</p></div></div></div></body></text></TEI>