scriptum est autem post hoc, quoniam inponens eis manus abiit inde, et non addidit: et orans (potuit enim dicere: et inponens eis manus et orans abiit inde). et vide si potes dicere quoniam maioribus quidem pueroum servatur oratio Christi, qui possunt capere non solum inpositionem manuum eius super se sed etiam orationem eius ad patrem pro se, minoribus autem pueris sufficit inpositio manuum eius. dicens autem talium est enim regnum caelorum hortatur ut nemo, quamvis sit sapiens in ecclesia, glorietur adversus parvulos Christi: 32 Luc. 18, 17 3 μὲν γὰρ] γὰρ αὐτοῖς Μ 8 <μετὰ τοῦτο> Kl, vgl. lat. 13 καὶ πρ. αὐτοῖς Η 17 τηρε<ῖσθαι λέγε>τν Κl, vgl. lat. u. Z. 22 22 μικροτέροις Κoe vgl. lat. τοῖς Μ Η 23f εἰς δὲ τὰ] ἐπ’ αὐτούς Μ (verblaßt) 9 addidit] addit G L additur B c 27 Diehl, vgl. gr. quoniam non eorum talium puerorum est regnum caelorum, sed eorum qui per humilitatem facti sunt sicut pueri cum essent sensu perfecti. hance autem expositionem commendat apud Lucam positus sermo, quoniam cum dixisset: »offerebant ei pueros et infantes, ut tangeret eos, videntes autem discipuli prohibebant eos. Iesus autem dixit: sinite pueros venire ad me, talium est enim regnum caelorum«, statim quasi convenientia sensui praecedenti addidit dicens: »amen dico vobis, qui non receperit regnum dei sicut puer, non intrabit in illud«.