<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg030.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="15"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Haec ergo debemus diligenter
adtendere ut ne aestimatione
sapientiae excellentioris
et profectus spiritalioris
contemnamus quasi magni pusillos
ecclesiae,
sed scientes quod dictum est:
talium est enim regnum caelorum
tales efficiamur, ut etiam parvuli
sensu salventur per nos: non slum
&lt;autem sinentes pueros offerri
Iesu, nec solum&gt; non prohibentes
pueros venire ad Iesum
sed etiam ipsi cum pueris effecti
pueri, in humilitate voluntatem
domini adinpleamus, ut
exaltemur a deo.
<note type="footnote">7 I. Thess. 2, 7 – 8 f Vgl. I. Thess. 2, 7 – 28 ff Vgl. Matth. 18, 4
13 σοφίας + excellentioris lat.
15 διαβεβηκέναι + spiritalioris lat.
18 καὶ &lt;Μ? 22 παιδία + sensu lat.
23 [οὐκ] Kl nach Diehl 29 &lt; ἐν ταπεινότητι &gt;
Koe, vgl. lat. 32 γινομένους Η
20 enim &lt; G 23 &lt;autem — solum&gt;
Diehl, vgl. gr. 25 venire &lt;L
28 effecti + quasi y (dann auch in 
gr. Z. 29 &lt;ὡς&gt; παιδί Koe)</note>

<pb n="v.10.p.371"/>
<lb n="5"/> <lb n="10"/> <milestone unit="altnumbering"/>  <lb n="15"/> <lb n="20"/> <lb n="25"/> <lb n="30"/> scito autem quoniam pueri huiusmodi,
quamvis non Omnia quae<milestone unit="altnumbering" n="663"/>
dicuntur sequi possunt (quasi
pueri), tamen posuit eis manus
Iesus, ponens autem abiit inde,
et virtutem relinquens in pueris
per tactum abiit a pueris, videlicet
pueris non potentibus sequi
Iesum, sicut ceteri discipuli eius
perfecti.
Siquidem autem »eloquia domini«
evangelica »eloquia« sunt
»casta« et »argentum igne examinatum«,
argentum »probabile«,
transmissum » terrae« et
valde » mundatum« »et septies
mundatum«, sine dubio debet
esse aliqua idonea causa propter
quam exponens Matthaeus hunc
<note type="footnote">2 Luc. 14, 11 – 4 Matth. 18, 4 – 22 ff Ps. 11,7
1 δύναται Hu δύνασθαι M H
12 δὴ M | παιδία + huiusmodi lat.
19. 20 *** Kl nach Diehl Koe, vgl.
lat. 24 πεπυρωμένον + argentum lat.
26 ἄκρως Η 26/27 ἑπταπλαςίως +
mundatum (vgl. Ps. 11, 7 var. lect. ?),
sine dubio (= ἀναμφιβόλως Koe, vgl.
IV, 543, 10) lat.
14 possint B 14 &lt;im&gt;posuit μ
18 tactum Kl, vgl. gr. actum ex
20 Iesum]  christum B L | sicut
+ et L 24 igni G 27 mundatum
sine dubio] Glosse?  Kl, doch
s. zu gr. Z. 26/27 30 matthaeus exponens L</note>

<pb n="v.10.p.372"/>locum duas quidem causas ostendit
offerendi pueros, non autem
ad duas praecedentes causas intulit
quae sequuntur. oblati sunt
enim pueri non solum, ut manus
eis inponat, sed etiam ut oret. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>