<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Nos autem dicimus, quoniam cognoscebat seipsum salvator et
dominus noster factum quidem »ex semine David secundum carnem,
praedestinatum autem filium dei in virtute«, et quoniam haec
<lb n="20"/> erat quae ipse de se docens dicebat: »ego sum veritas et via et vita«,
»ego sum ianua«, »ego sum resurrectio«, »ego sum panis vivus
caelo «, et sciens esse se ante nativitatem etiam ipsius Abrahae,
(propter quod et dicebat: »ante Abraham ego sum«), et sciens
sapientia erat et verbum vivum (sapientia quideni quam »deus creavit
<lb n="25"/> principium viarum suarum in opera sua«, verbum autem quod
in principio apud deum, deus verbum«). haec omnia de se ipso
et videns Pharisaeos, quia iUud quidem quod secundum
dispensationem humanam et propter homines erat, ut capere eum
possint, sciebant ex divinis scripturis, quoniam »de semine erat David
<lb n="30"/> secundum carnem«, forsitan autem quoniam et omnino eum
filium esse David, videns autem longe eos esse ab intellectu divini-
<note type="footnote">18 Rom. 1, 3f — 20 Joh. 14, — 21 Joh. 10, 9 — Joh. 11, 25 —
Joh. 6, 41 — 23 Joh. 8, 58 — 24 Prov. 8, 22 — 25 Joh. 1, If — 27ff Vgl.
Π 256, 9 An.: εἰπόντων γὰρ τῶν Φαρισαίων ὅτι υἱός ἐστι τοῦ Δαβὶδ ὁ Χριστός,
ψιλὸς ἄνθρωπος, ὡς μὴ ἀκολούθως ἀποκριθέντων φησί· πῶς οὖν Δαβὶδ κύριον αὐτὸν
καλῶν ἀληθεύει κτλ. — 29 Röm. 1, 3
1 necessarium fuit — eis y* fuit — eis necessarium L 2 habere se scientiam
L 7 dieet Kl dicit x 13 sed] et G 15 interrogarent B
20 via, veritas et vita μ 28 eum &lt; L 29 possent</note>

<pb n="v.11.p.11"/>
tatis suae secundum quod principium erat universae creaturae, nullius
filius constitutus nisi »dei qui super omnia « arguere volens titubantem
aestimationem eoruni de se et provocare eos serinonibus suis,
ut velint ascendere verbo et videre secundum quod deus verbuni
<lb n="5"/> erat, qui «erat in principio apud «, in primis quidcm dixit:
quid vobis videtur de Christo, cuius est filius? ita respondentibus et
dicentibus: David, iteruin eis respondit manifestans sublimitatem divinitatis
suae, quae demonstrabatur in ipso <milestone unit="altnumbering" n="834"/> principio Psalmi, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam
<lb n="10"/> inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ut, etsi tunc ei respondere non
possent, tamen occasionem acciperent ex verbis ipsius, ut totum Psalmum
considerantes aliquid amplius sentirent de Christo, qui non
solum excedens erat humanam naturam, sed etiam ceteras genitas,
secundum quod ait: »in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum
<lb n="15"/> genui te«. non enim specialiter designavit, in
quorum sanctorum, sed generaliter de omnibus sanctis, id est non
solum hominum sed etiam angelorum, dicens: »in splendoribus sanctorum,
ex utero ante luciferum genui te«. et si quidem sapienter
et illud: »iuravit dominus nec eum paenitebit: tu es sacerdos
<lb n="20"/> in aeternum secundum ordinem Melchisedech«, subiecissent
se sicut discipuli tali salvatori nostro, qui a deo erat transmissus
magister atque sacerdos. sed causa fuit, propter quam Pharisaei non
potuerunt respondere sermonibus Christi. ista: quoniam nihil magnum
de Christo in sanctis scripturis positum sentiebant, sed tantummodo
<lb n="25"/> de dispensatione eius humana, sed nec ipsam digne divina dispensatione.
puto enim quod nec illud sciebant quod dixit: »ecce virgo
in utero concipiet, et vocabunt nomen eius Emmanuel«, nec
»ecce orietur stella ex Iacob«, de nativitate videlicet Christi.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Hoc autem ipsum quod dicit in Psalmo: »dixit dominus domino
<lb n="30"/> meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum«, opportunius quidem exponet quis, cum ipsum sibi
proposuerit Psalmum. et nunc tamen sensum eius leviter degustemus.
ne tibi describas sensibiles sessiones et duas cathedras
<note type="footnote">1 Vgl. Col. 1, 18. —2 Rom. 9, 5 — 5 Joh. 1, 1 — 14. 17 Psal. 109, 3 —
19 Psal. 109, — 26 Jes. 7, 14 — 28 Num. 24, 17 — 29 Psal. 109, 1
2 volens y* &lt; L 4 videre x dicere R 6 filius est B 16
B 19 et non paenitebit eum B 24 positum + est G
27 concipiet] + et pariet filium Kl 28 ecce &lt; B 29 dixit B 33 nec</note>

<pb n="v.11.p.12"/>
et sedentes sitper eis humano schemate patrem et filium, sed intellige
haec moraliter dici de regno dei et de regno filii, quod a patre est
stabilitum et est semper ad dexteram patris. si quis autem haec
moraliter intellegi non vult, exponat quomodo et hoc sit verum quod
<lb n="5"/> ait dixit dominus domino meo: sede a dextris meis et illud quod alibi
dicit: »sedere autem ad dexteram meam et ad sinistram, non est meum
dare, sed quibus paratum est a patre meo«. cogendus est ergo
qui non vult haec intellegere digne secundum magnitudinem sensus
Christi, quoniam aliquando quidem ad dexteram sedet patris, aliquando
<lb n="10"/> autem (dignitatem huiusmodi derelinquens sedendi ad dexteram
patris) privatim sedet cum eis quibus paravjt pater, ut sedeant
ad dexteram eius vel ad sinistram. item adhuc cogendus est dicere,
quoniam ad dexteram quidem sedens patris adhuc inimicos habet;
tamdiu enim sedet iuxta eum, donec ponantur a patre scabellum pedum
<lb n="15"/> Christi. cum vero desierit sedere ad dexteram patris, tunc iam non
habebit inimicos, cum sedere ad dexteram eiusvel ad sinistram coeperint
secundum ordinationem patris, qui prius fuerant scabellum pedum
ipsius. et ita fit ut sedentium aliqui in loco priori sedeant patris.
his autem quid magis ridiculum potest esse? deinde corporalem
<lb n="20"/> volens intellegere sessionem invenies in eodem Psalmo, quoniam et
filius ad dexteram sedet patris, secundum quod ait: »dixit dominus
domino meo: sede a dextris meis«, et pater sedet ad dexteram
secundum quod in sequentibus declaratur dicens: »dominus a dextris
tuis confregit in die irae suae reges«. nos autem dicimus: non
<lb n="25"/> necesse corporalem considerationem introducere in his quae spiritaliter
sunt intellegenda; nam moraliter et filius ad dexteram patris est,
et pater ad dexteram filii semper.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Quomodo et inimici salvatoris ponuntur a patre scabellum
pedum eius, congruum est videre digne secundum benignitatem dei
<lb n="30"/> ponentis inimicos eius scabellum pedum ipsius. nec enim est aestimandum
similiter ponere deum inimicos Christi scabellum pedum eius,
quemadmodum ponuntur inimici sub pedibus regum terrenorum exterminantium
proprios inimicos. nonne illi sine misericordia conculcant
adversarios proprios? deus autem non ad perditionem ponit
<note type="footnote">6 vgl. 16 Matth. 20, 23 — 21 Psal. 109, 1 — 23 Psal. 109, 5
3 ad] a G 7 dare x* + vobis μ 12 eius x* &lt; ρ 20 1. inveniet?
23 1. declarat? Kl | ad dexteris G | dextris + est L 24 confregit R B
Pasch confringet G L 28 ponantur Pasch 30 ipsius G c B L eius G a</note>

<pb n="v.11.p.13"/>
inimicos Christi scabellum pedum eius, sed acl salutem ipsorum, sicut
proferemus scripturarum sanctarum exempla id ipsum significantia.
scriptum est enim in Lamentationibus Hieremiae in secundo Aleph:
»quomodo contenebricavit dominus in ira sua filiam Sion, deiecit de
<lb n="5"/> caelo in terram gloriam Israel, et non fuit memor scabelli pedura
suorum?« et vide quoniam, quandoquidem erat Israel
pedum dei, in caelo erat gloriosus; postquam autem est deiectus,
ut non sit scabeUum pedum eius, et desiit esse in caelo. adtende enim
diligenter quod ait: »deiecit de caelo in terram gloriam Israel, et non
<lb n="10"/> fuit memor scabelli pedum suorum«. item et illud: »caelum
sedes, terra autem scabellum pedum meorum« non ignominiam,
gloriam significat ten-ae, quae de deo modicam aliquam et novissimam
intellegit partem, quae moraliter appellatur pedes eius. sic et ecclesia
super terram in initiis quidem culturae dei et notitiae Christi
<lb n="15"/> scabellum est pedum eius; sicut et paenitentiam agens »mulier« illa
»peccatrix« ad pedes erat lesu in principiis paenitentiae suae, nec enim
poterat unguentum odoris actuum suorum bonorum effundere super
caput Christi. optabile enim ei erat vel ut secus pedes domini staret
et ungueret. et unusquisque nostrum se intellegens esse quod dicit
<lb n="20"/> apostolus »eramus et nos aliquando sine intellectu, increduli, errantes
et servientes desideriis et voluptatibus variis«, videbit,
quandoquidem talis erat priusquam lavaretur <milestone unit="altnumbering" n="835"/> ab illis, inimicus fuerat Christi, inimicus iustitiae, veritatis, sapientiae, pacis, »postquam
autem benignitas apparuit salvatoris nostri dei«, prinium
<lb n="25"/> est scabellum pedum Christi. et ego confidens, quoniam iste est sensus
scripturae, non dubito adfirmare, quoniam sic dicit filio pater:
sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
et apostolus in prima ad Corinthios talem introducit sensum scripturae,
ut ad subiectionem intellegamus eorum, qui aliquando fuerant inimici,
<lb n="30"/> fieri eos scabellum pedum Christi, hoc modo dicens: »nunc autem
Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium factus est. quoniam
quidem per hominem mors. et per hominem resurrectio mortuo-
<note type="footnote">4. 9 Klagel. 2, 1 — 10 Jes. 66, 1 — loU Vgl. Luc. 7, 37f; Joh. 12, 3 —
20 Tit. 3, 3 — 23 Tit. 3, 4 — 30 I. Cor. 15, — 28
2 proferimus B 4 contenebravit B Pasch 5 et &lt; B
7 gloriosa y Pasch 8 et &lt; G L 11 sedes + est G c.r. B
14 Christi y* dei L 15 est R G &lt; B L 18 ei y* Pasch &lt; L | vel
velut X 18/19 stare — unguere G (L) Pasch 23 veritati B | paci y
25 confidens x* confitens μ 27 a] ad G</note>

<pb n="v.11.p.14"/>
riiin. siciit enim in Aclani omnes moriuntur, sic et in Christo omnes
vivificabuntnr. unusquisque autem in suo ordine: initio Christus,
deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt; deinde
finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit oninem
<lb n="5"/> principatum et potestatem et virtutem. oportet enim illum regnare,
donec ponat omnes inimicos eius sub pedibus eius. novissima autem
inimica destruetur mors. omnia enim subiecit sub pedibus eius. cum
autem dicat, quia omnia subiecta sunt ei, manifeste praeter eum,
qui subiecit ei omnia. cum autem- subiecta illi fuerint omnia. tunc
<lb n="10"/> et ipse filius subiectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit deus
omnia in omnibus«. horum quidem omnium manifestationem
in proprio loco. vide tamen quomodo in omnibus istis nomen subiectionis
ad sahitem ponitur subiectorum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Tunc lesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos dicens:
<lb n="15"/> super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia quaecumque
dixerint vobis facere facite, secundum opera autem eorum ne faciatis;
dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera gravia et inponunt
super humeros hominum, ipsi autem nec digito suo volunt ea movere.
omnia autem opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; dilatant
<lb n="20"/> enim phylacteria sua et magnificant fimbrias vestimentorum suorum,
amant enim primos discubitus in conviviis et primas cathedras in
synagogis et primas salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
vos autem nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester, omnes
autem vos fratres estis. et patrem nolite vobis vocare super terram;
<lb n="25"/> unus est enim pater vester qui est in caelis. qui autem maior est inter
vos erit vester minister. qui ergo exaltaverit se humiliabitur, et qui se
humiliaverit exaltabitur (23, 1 — 12).</p><p>Frequenter quidem, maxime autem apud Matthaeum, servatur
quoniam meliores sunt discipuli Christi ceteris turbis. et invenis
<lb n="30"/> quidem in ecclesiis quosdam quidem cum dilectione audientes divinas
doctrinas et adfectuosius accedentes ad verbum. iuste ergo eiusmodi
<note type="footnote">11 f Nicht erhalten
2 vivificabuntur G c.r. B vivificantur R G a L 3 hi &lt; B 6 omnes
&lt; L 9 fuerint ei B 14 tunc — turbas y* XXV secundum m. In illo
locutus est iesus ad turbas L 15 cathedra G 16 facere; &lt; L |
autem opera L autem &lt; B 17 — 27 dicunt — exaltabitur y* et
Omeha Origenis de eadem lectione L 17 et2 + importabiHa et B | inponunt
+ ea B 18 autem &lt; G 21 discubitos G a (so meist) 31 huiusmodi L</note>

<pb n="v.11.p.15"/>
honiines dicuntur esse discipuli Christi; ceteros autem multos qui
non sunt tales, popukim esse ipsius. et quaedam interdum quidem
discipulis suis solis dicit non etiam turbis, sicut beatitudines illas in
evangelio scriptas, de quibus Matthaeus quidem dicit ita: quoniam
<lb n="5"/> »videns turbas ascendit in montem; et sedente eo accesserunt ad eum
discipuli eius, et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes
spiritu« et cetera, Lucas autem: »tollens« inquit, »oculos super
suos dicebat: beati pauperes, quia vestrum est regnum caelorum«.
autem adnuntiat turbis sicut parabola seminantis declarat. Matthaeus
<lb n="10"/> autem ita scribit: »loquente autem eo ad turbas, ecce mater et fratres
eius stabant foris, quaerentes loqui cum eo«. turbis ergo
quae scripta sunt ante haec; cum autem dixisset »ei aliquis: ecce
mater tua et fratres tui stant volentes te videre«, respondens
sibi dixit: »quae est mater mea, et fratres mei?« non iam
<lb n="15"/> manum suam« super turbas, sed »super discipulos suos dixit:
mater mea et fratres mei. qui. enim fecerit voluntatem patris mei
qui est in caelis, ipse est mihi et mater et frater«. et
parabolas exponens Matthaeus scribit: »egressus lesus de domo sedebat
secus mare; et congregatae sunt ad eum turbae multae, ut ingrediens
<lb n="20"/> in navem sederet, et totus populus stabat in litore. et
locutus est eis multa in parabolis dicens: ecce exivit qui seminat
seminare«.</p><p>Et ne putes eventu sic positam narrationem parabolae seminantis,
quia turbis eam lesus loquebatur, considera Marci et Lucae expositionem,
<lb n="25"/> qui similiter conscripserunt. Marcus quidem ita: »coepit
iterum docere ad mare. et congregatus est ad eum populus multus,
ut intraret in navem et sederet in mari, et totus populus secus mare
in terris erat. et docebat eos in parabolis multa, et dicebat eis: exiit
qui seminat seminare«. Lucas autem hoc modo: »conveniente
<lb n="30"/> populo multo et per singulas civitates exeuntes ad eum, dixit parabolam
talem: exiit qid seminat seminare semen suum«. manifeste
differentiam populi et discipulorum scientes evangelistae post para-
<note type="footnote">5 Matth. 5, 1— 3 — 7 Lnc. 6, 20 — 9 Vgl. Matth. 13; Luc. 8 —10 Matth.
12, 46 — 12 Matth. 12, 47 (Luc. 8, 20) — 14 Matth. 12, 48 — 15 Matth.
12, 49f — 18 Matth. 13, 1—3 — 25 Marc. 4, 1 —3 — 29 Luc. 8
2 ipsius] illius L 4 quidem &lt; G a 17 in caelis est B L |
parabolam L 19 ut] ita ut B 22 seminare + semen suum L
23 eventus hic y 30 exeuntes G L (B vac.) exeunte μ 31 exivit G vac. B</note>

<pb n="v.11.p.16"/>
bolam addiderunt, quod iam non turbis, sed discipulis exponebat causam
propter quam turbis in parabolis loqueretur. Matthaeus quidem
dicit ita: »accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris
eis?« Lucas autem ita: »interrogabant autem eum discipuli eius quae
<lb n="5"/> esset haec parabola«, Marcus vero: »et cum facti fuissent secreti, interrogabant
eum discipuli quae esset parabola haec«. et vide si potes ex
evangelio Iohannis audire et &lt;s&gt;cere, quoniam qui tantummodo credunt
et in verbo ascendere non concupiscunt, Christi populus sunt, qui
autem aemulantes sunt dona meliora et, quod est primum omnium
<lb n="10"/> gratiarum, »sapientiae verbum« student suscipientes, discipuli sunt
ipsius. dicit autem Iohannes ita: quoniam »dicebat Iesus ad eos qui
crediderunt Iudaeos: si manseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem,
et veritas liberabit vos«. ergo quaedam quidem discipulis suis
dicit, quaedam autem turbis, alia vero turbis simul atque discipulis,
<lb n="15"/> sicut et sunt haec ipsa praesentia de quibus loquimur modo.</p><p>Quid ergo dicit »turbis et discipulis« videamus: super cathedram
Moysi sederunt scribae et Pharisaei. quod arbitror huiuscemodi
esse: qui legem Moysi profitentur se interpretari et in hoc gloriantur,
aut qui superascendere haec se profitentur, hi sedent super cathedram
<lb n="20"/> Moysi. qui ergo non recedunt a littera legis, scribae dicuntur. qui
autem maius ahquid profitentes dividunt <milestone unit="altnumbering" n="836"/> seipsos quasi meliores a multis, secundum hoc Pharisaei dicuntur, quod interpretatur
DIVISI et SEGREGATI (Phares enim DIVISIO appellatur). est ergo videre
usque nunc apud Iudaeos sedentes super cathedram Moysi scribas
<lb n="25"/> et Pharisaeos. non hoc dico, quia soli scribae et Pharisaei sederunt
super cathedram Moysi, qui dicebant et non faciebant, et alligabant
onera gravia et inportabilia super humeros hominum, ipsi autem nec
digito volebant ea movere. arbitror enim. quoniam qui Moysen secundum
spiritalem virtutem intellegunt et exponunt, sedent quidem
<lb n="30"/> super cathedram Moysi, sed non sunt scribae et Pharisaei, sed his
meliores. tales sunt dilecti Christi discipuli, qui et verbum eius per 
gratiam dei interpretantur, et inveniunt ea quae sunt aliud ex alio
<note type="footnote">3 Matth. 13, 10 — 4 Luc. 8, 9 — 5 Marc. 4, 10 — 9f Vgl. I. Cor. 12, 31. 8 —
11 Joh. 8, 31f — 23 Vgl. Wutz, Onom. sacra 743. 675 ö. — 27 Vgl. Luc. 11, 46
4 autem2 &lt; B | eum &lt; y 7 discere ρ 12 crediderunt + ei L | si] sed
si G L 16. 19. 24. 26. 30 cathedra G 17 huiusmodi B 21 divident G
22 quod X* Pasch qui μ | interpretatur R G Pasch interpretantur B L
23 et] vel Pasch</note>

<pb n="v.11.p.17"/>
significantia. ergo ante Christi quidem adventum super cathedram
Moysi sedebant hene, qui bene et secundum rationem dicta Moysi
interpretabantur. post adventum autem Christi sedent swper cathedram
ecclesiae, quae est cathedra Christi et thronus. sicut autem
<lb n="5"/> super cathedram Moysi male quidem sedebant scribae et Pharisaei,
bene autem qui recte intellegebant legem atque tradebant, sic et
super cathedram ecclesiasticam sedent quidam, dicentes quae facere
oporteat unumquemque non autem facientes, et alligantes onera gravia
inponunt super humeros hominum, ipsi nec digito volentes ea movere,
<lb n="10"/> de quibus dicebat salvator: »quicumque solverit unum de mandatis
istis minimis et docuerit homines sic, minimus vocabitur in regno dei«.
alii autem sedentium faciunt antequam dicant et dicunt sapienter
moderantes differentias humerorum et onera eis parce inponunt, ipsi
ea prius moventes ad exhortationem audientium ceterorum, de quibus
<lb n="15"/> dominus ait: »qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus vocabitur
in regno dei«.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Adhuc autem secundum simplicem traditionem dicti huius
quod ait : secundum omnia quaecunique dixerint vobis facere facite,
secundum opera autem eorum ne faciatis, dicimus quoniam per haec
<lb n="20"/> ostendere vult quosdam in ecclesia esse, qui quantum ad verbum
quidem potentes sunt docere mirabilia et exponunt ea secundum
rationem, non autem volunt secundum quod dicunt agere: quorum
quidem doctrina est audienda, non autem est et conversatio imitanda.
reprehendit ergo huiusmodi praeceptores, qui non solum quae docent non
<lb n="25"/> faciunt, sed etiam crudeliter et sine misericordia, et non secundum
aestimationem virium uniuscuiusque audientis, sed maiora virtute ipsorum
iniungunt: utputa, qui prohibent nubere et ab eo, quod expedit,
ad inmoderatam [in]munditiam conpellunt, qui docent etiam abstinere
a cibis et alia huiusmodi (ad quae non omnino oportet cogere
<note type="footnote">1ff. Vgl. Π 257, 13 An.: πᾶς δὲ ὁ διδάσκων τὰ ἀπὸ τῆς θείας γραφῆς τὴν
Μωσέως ἔχει καθέδραν (πρῶτος γὰρ ἐκεῖνος ἤρξατο τούτου), νῦν δὲ καὶ τὴν τοῦ 
Χριστοῦ. — 6ff Vgl. Orig. hom. VII, 3 in Ez. (VIII, 393,29): iste sermo de 
me est, qui bona doceo et contraria gero etc. — 6ff.19ff Vgl. Harnack, TU.42
4, 138 — 10. 15 Matth. 5, 19 - 22ff Vgl. Π 257, 7 An.: θέλει τοὺς ἀκροατὰς μὴ
καταφρονεῖν τῶν λεγομένων κτλ.
1. 3/4. 5 cathedra G 8 gravia x* + et ρ 11 dei y* caelorum L
13 eis + et G 18 quod x* quo Lc 19 autem y* 〈 L 20 vult y*
volimt L voluit ρ 23 est2〈 B 28 munditiam ρ
Origenes XI 2</note>

<pb n="v.11.p.18"/>
homines fideles) alligant per verbum expositionis siiae onera gravia,
citra voluntatem Christi dicentis: »iugum meum suave est et onus
meum leve est«, et inponunt ea, quantum ad verbum suum, super
humeros hominum, curvantes eos et cadere facientes sub pondere
<lb n="5"/> gravium mandatorum eos qui baiulare ea non sufferunt. et frequenter
videre est eos qui talia docent, contraria agere sermonibus suis et
nec modica virtute animae, quae moraliter digitus appellatur, volunt
ea movere. castitatem enim multi docentes castitatem non servaverunt.
abstinere a cibis hortantes alios, ipsi (sive propter simulationem
<lb n="10"/> sive quoniam victi sunt a concupiscentiis suis) cibos huiusmodi
susceperunt quos abrenuntiaverant verbis, alia docentes in publico
et alia secrete et occulte agentes, onmia facientes propter personas
hominum et glorias vanas, sicut subsequens sermo demonstrat, dicens:
omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. et plerumque
<lb n="15"/> omnes illi sunt tales qui diligunt primos discubitus in conviviis et
salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi, aut aliquid quod
simile est huic Rabbi: utputa, qui volunt vocari episcopi aut presbyteri
aut diaconi, cum deberet unusquisque eorum, etiamsi vocaretur
ab aliquo, vel conscientiam suam ostendere deo, quoniam non vult
<lb n="20"/> hoc nomine nominari, cuius nec scientiam habet nec actum. et si
habet, tamen non debet velle vocari eo nomine, quod proprie alterius
est. proprie enim episcopus dominus estlesus; et presbyteri Abraham
et Isaac et lacob, sicut manifestum est eis qui considerant quae in
Genesi de semine eorum sunt scripta, vel ceteri qui hoc nomine digni
<lb n="25"/> habiti sunt, quales fuerunt apostoli Christi; diaconi vero septem
archangeli sunt dei, ad quorum mysteria septem diaconi in Actibus
sunt ordinati. praecidit ergo dominus huiusmodi concupiscentias ab
anima nostra per haec verba, quae posita sunt, et hortatur magis
zelare humilitatem, quae est prima exaltationis occasio apud deum.
<lb n="30"/> sicut e contrario humiliationis occasio est apud deum diligere primas
cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis et primas salutationes
in foro et vocari Rabbi.</p><note type="footnote">2 Matth. 11, 30 — 7ff Vgl. Hieron. in Matth. 182 E: notandum autem
quod et unieri et digitus . . . spiritaliter intelligenda sint. Auch Π 258, 3f —
26 Vgl. Act. 6, 5
1 infideles B 2 circa G (in ras.) contra Pasch 5 ea R B L &lt;
17 rabi huic L &lt; rabbi Pasch 22 lesus est L 23 et1 &lt; L
his L 23f in genesi considerant quae L 25 diacones BL</note><pb n="v.11.p.19"/><p>Et vide quoniam siiper haec addit et dicit: qui maior est inter
vos jiat minister, et: qui se exaltaverit humiliahitur, et qui se humilia-
&lt;veri&gt; exaltabitur. ita ex phylacteriis et fimbriis ad ostensionem
qui vanas glorias concupiscunt, et ex iactationibus propter pompam
<lb n="5"/> et ex vestimentis et ex anulis et calciamentis manifestuni est, qui
sunt, qui diligunt ab hominibus vocari Rabbi. si ergo (secundum quod
diximus) scribae et Pharisaei sedentes super cathedram Moysi sunt
ludaeorum doctores, secundum litteram docentes legis mandata, quomodo
iubet nos dominus <milestone unit="altnumbering" n="837"/> praesentibus verbis, secundum omnia, <lb n="10"/> quae dicunt illi, facere, cum omnes apostoli vetent fideles vivere
secundum litteram legis, sicut testatur epistola apostolorum in Actibus,
quam miserunt ad gentes, ut nihil servent ex lege nisi immolatum
et suffocatum et fornicationem? sed illi docent secundum
litteram legem, legis sensum spiritaliter no intellegentes, sicut de
<lb n="15"/> illis ait apostoKis: »finis autem est legis caritas de corde puro et fide
non ficta, a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur,
neque de quibus adfirmant«. qui enim legem Moysi exponunt
litteram, cadentes a dilectione quae est »ex corde puro et a
<lb n="20"/> fide non ficta«, in quibus posita est »lex spiritalis«,
sunt. vaniloquium enim est circumcisio, azyma, pascha, et de mundis
et inmundis secundum litteram legis. hi ergo qui »conversi sunt in
vaniloquium et vohmt esse legis doctores« nec tamen sunt
veritatem legis, dicunt quidem legis mandata, non autem intellegunt
<lb n="25"/> ea quae dicunt nec quid significent legis dicta »de quibus adfirmant«.</p><p>Ideo dicit de illis salvator: dicunt enim et nonfaciunt, utputa, dicunt
de circumcisione, de pascha, de azymis, de escis, &lt;de posibus&gt;, de festivitatibus,
de neomeniis, de sabbatis ceterisque legis mandatis, non autem
faciunt secundum vohmtatem legis. nec enim circumciduntur, sicut
<lb n="30"/> est legis voluntas (unde ait apostolus: »nos enim sumus circumcisio,
qui spiritu deo servinms et non in carne confidimus«), nec
pascha (ignorantes quia »Pascha nostrum pro nobis immolatus est
Christus«), nec manducant azyma secundum legis propositum
<note type="footnote">11 Vgl. Act. 15, 23ff — 15 I. Tim. 1, 5 —7 — 19ff. 22ff Vgl. I. Tim.
1, 5. 6 — 20 Vgl. Röm. 7, 14 — 30 Phil. 3, 3 — 32 I. Cor. 5, 7
1 haec + omnia L 2/3 humiliaverit S. 14, 27 hmniliat x (vgl.
S. 24, 11) 3 ex] et G 7 cathedra G 12 ut] et L 19 a2 &lt;
25 significant L 27 &lt;de postibus&gt; Diehl, vgl. S. 28, 31 33 quae] quem G L
quod μ
2</note>

<pb n="v.11.p.20"/>
interpretatur apostolus, dicens: »epulemur, non in fermento veteri
neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azjnnis sinceritatis
et veritatis«). sed nec corporaliter pascha celebrant, cum
lex in Hierusalem »civitatem quam elegit dominus deus«
<lb n="5"/> immolare agnum, et »ter in anno apparere omne masculum in conspectu
domini dei«. nos autem qui discipuli sumus lesu,
eos qui sedent super cathedram Moysi, scribas et Pharisaeos facientes
circumcisiones et cetera corporalia legis mandata, longe autem constitutos
a spiritalibus legis mandatis, quaecumque dicunt nobis ex lege
<lb n="10"/> intellegentes sensum legis facimus et servamus, nequaquam facientes
sectmdum opera eorum. nam quae loquuntur, ex lege quidem vldentur
dicere, tamen sicut lex docet non faciunt. nec enim suscipiunt caritatem
in corde puro, nec fidem non fictam, in quibus sensus legis
positus est, nec intellegunt velamen esse super litteram legis, nec
<lb n="15"/> audiunt prophetam hoc intellegentem pariter et petentem: »revela
oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua«. et sic
onera gravia et (sicut Lucas ait) »inportabilia«, et inponunt super
humeros discipulorum audientium se. nam corporalia legis mandata
secundum litteram onera sunt gravia et alligationes non leves, sicut
<lb n="20"/> Petrus testatur in Actibus dicens: »quid temptatis deum, et vultis
inponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque
patres nostri potuimus portare? sed per gratiam dei credimus salvi
fieri«. spiritale autem eius onus est leve; ideo et dominus dicit
eos qui legis mandatis corporalibus erant gravati et alligati: »venite
<lb n="25"/> ad me qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. suscipite
iugum meum super vos et videte, quia iugum meum suave est et
onus meum leve est«. onus autem leve evangelium est, quod est
spiritalis.</p><p>Adhuc autem sedentes sujjer cathedram Moysi scribae et Pharisaei,
<lb n="30"/> omnia opera sua faciunt, ut ab hominibus videantur, visibilem suscipientes
circumcisionem et visibiliter corporalia fermenta auferentes
de domibus suis et pro eis similiter corporalia azyma inducentes et
<note type="footnote">1 I. Cor. 5, 8 — 4 Vgl. Deut. 16, 5 f — off Vgl. Deut. 16, 16 — 13 Vgl.
I. Tim. 1, 5 — 14 Vgl. II. Cor. 3, 14(6) — 15 Psal. 118, 18 — 17 Luc. 11, 46 —
20 Act. 15, 10f — 24 Matth. 11, 28 —30 — 30f Vgl. Röm. 2, 28
6 omnem L 7 facientes] servantes μ &lt; L 15 hoc x* haec
17 super] in G 20 actibus + apostolorum L 31 fermenti GL</note>

<pb n="v.11.p.21"/>
Hierusalem visibilem hominibus requirentes et similiter his universa
agentes. aspiciunt enim »ea quae videntur et temporalia suntc, et
eleemosynas facientes, ut ab hominibus glorificentur, et stantes in
plateis orant, ut videantur esse religiosi. Christi autem veri discipuli,
<lb n="5"/> qui aspiciunt »quae non videntur et sunt aeternaw, orant in occulto
promptuario suo et eleemosynas faciunt in occulto et legem in occultis
inplent, quasi in occulto constituti ludaei, secundum quod ait
apostolus: »non enim qui in manifesto ludaeus, neque quae palam
in carne circumcisio; sed qui in occulto ludaeus est, et circumcisio
<lb n="10"/> cordis, quae spiritu non littera«. in occultis enim et in azymis
epulantur »sinceritatis et veritatis«: manducant etiam
immolatum Christum pro nobis, qui dixit: »nisi manducaveritis
carnem meam, non habetis vitam aeternam in vobis«. et per
quod bibunt sanguinem eius, verum potum, unguent superlimina
<lb n="15"/> domorum animae suae, quaerentes non (sicut illi) ab hominibus
gloriam, sed a deo occulta videnti.</p></div></div></body></text></TEI>