Nos autem dicimus, quoniam cognoscebat seipsum salvator et dominus noster factum quidem »ex semine David secundum carnem, praedestinatum autem filium dei in virtute«, et quoniam haec erat quae ipse de se docens dicebat: »ego sum veritas et via et vita«, »ego sum ianua«, »ego sum resurrectio«, »ego sum panis vivus caelo «, et sciens esse se ante nativitatem etiam ipsius Abrahae, (propter quod et dicebat: »ante Abraham ego sum«), et sciens sapientia erat et verbum vivum (sapientia quideni quam »deus creavit principium viarum suarum in opera sua«, verbum autem quod in principio apud deum, deus verbum«). haec omnia de se ipso et videns Pharisaeos, quia iUud quidem quod secundum dispensationem humanam et propter homines erat, ut capere eum possint, sciebant ex divinis scripturis, quoniam »de semine erat David secundum carnem«, forsitan autem quoniam et omnino eum filium esse David, videns autem longe eos esse ab intellectu divini- 18 Rom. 1, 3f — 20 Joh. 14, — 21 Joh. 10, 9 — Joh. 11, 25 — Joh. 6, 41 — 23 Joh. 8, 58 — 24 Prov. 8, 22 — 25 Joh. 1, If — 27ff Vgl. Π 256, 9 An.: εἰπόντων γὰρ τῶν Φαρισαίων ὅτι υἱός ἐστι τοῦ Δαβὶδ ὁ Χριστός, ψιλὸς ἄνθρωπος, ὡς μὴ ἀκολούθως ἀποκριθέντων φησί· πῶς οὖν Δαβὶδ κύριον αὐτὸν καλῶν ἀληθεύει κτλ. — 29 Röm. 1, 3 1 necessarium fuit — eis y* fuit — eis necessarium L 2 habere se scientiam L 7 dieet Kl dicit x 13 sed] et G 15 interrogarent B 20 via, veritas et vita μ 28 eum < L 29 possent tatis suae secundum quod principium erat universae creaturae, nullius filius constitutus nisi »dei qui super omnia « arguere volens titubantem aestimationem eoruni de se et provocare eos serinonibus suis, ut velint ascendere verbo et videre secundum quod deus verbuni erat, qui «erat in principio apud «, in primis quidcm dixit: quid vobis videtur de Christo, cuius est filius? ita respondentibus et dicentibus: David, iteruin eis respondit manifestans sublimitatem divinitatis suae, quae demonstrabatur in ipso principio Psalmi, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ut, etsi tunc ei respondere non possent, tamen occasionem acciperent ex verbis ipsius, ut totum Psalmum considerantes aliquid amplius sentirent de Christo, qui non solum excedens erat humanam naturam, sed etiam ceteras genitas, secundum quod ait: »in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te«. non enim specialiter designavit, in quorum sanctorum, sed generaliter de omnibus sanctis, id est non solum hominum sed etiam angelorum, dicens: »in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te«. et si quidem sapienter et illud: »iuravit dominus nec eum paenitebit: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech«, subiecissent se sicut discipuli tali salvatori nostro, qui a deo erat transmissus magister atque sacerdos. sed causa fuit, propter quam Pharisaei non potuerunt respondere sermonibus Christi. ista: quoniam nihil magnum de Christo in sanctis scripturis positum sentiebant, sed tantummodo de dispensatione eius humana, sed nec ipsam digne divina dispensatione. puto enim quod nec illud sciebant quod dixit: »ecce virgo in utero concipiet, et vocabunt nomen eius Emmanuel«, nec »ecce orietur stella ex Iacob«, de nativitate videlicet Christi. Hoc autem ipsum quod dicit in Psalmo: »dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum«, opportunius quidem exponet quis, cum ipsum sibi proposuerit Psalmum. et nunc tamen sensum eius leviter degustemus. ne tibi describas sensibiles sessiones et duas cathedras 1 Vgl. Col. 1, 18. —2 Rom. 9, 5 — 5 Joh. 1, 1 — 14. 17 Psal. 109, 3 — 19 Psal. 109, — 26 Jes. 7, 14 — 28 Num. 24, 17 — 29 Psal. 109, 1 2 volens y* < L 4 videre x dicere R 6 filius est B 16 B 19 et non paenitebit eum B 24 positum + est G 27 concipiet] + et pariet filium Kl 28 ecce < B 29 dixit B 33 nec et sedentes sitper eis humano schemate patrem et filium, sed intellige haec moraliter dici de regno dei et de regno filii, quod a patre est stabilitum et est semper ad dexteram patris. si quis autem haec moraliter intellegi non vult, exponat quomodo et hoc sit verum quod ait dixit dominus domino meo: sede a dextris meis et illud quod alibi dicit: »sedere autem ad dexteram meam et ad sinistram, non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo«. cogendus est ergo qui non vult haec intellegere digne secundum magnitudinem sensus Christi, quoniam aliquando quidem ad dexteram sedet patris, aliquando autem (dignitatem huiusmodi derelinquens sedendi ad dexteram patris) privatim sedet cum eis quibus paravjt pater, ut sedeant ad dexteram eius vel ad sinistram. item adhuc cogendus est dicere, quoniam ad dexteram quidem sedens patris adhuc inimicos habet; tamdiu enim sedet iuxta eum, donec ponantur a patre scabellum pedum Christi. cum vero desierit sedere ad dexteram patris, tunc iam non habebit inimicos, cum sedere ad dexteram eiusvel ad sinistram coeperint secundum ordinationem patris, qui prius fuerant scabellum pedum ipsius. et ita fit ut sedentium aliqui in loco priori sedeant patris. his autem quid magis ridiculum potest esse? deinde corporalem volens intellegere sessionem invenies in eodem Psalmo, quoniam et filius ad dexteram sedet patris, secundum quod ait: »dixit dominus domino meo: sede a dextris meis«, et pater sedet ad dexteram secundum quod in sequentibus declaratur dicens: »dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges«. nos autem dicimus: non necesse corporalem considerationem introducere in his quae spiritaliter sunt intellegenda; nam moraliter et filius ad dexteram patris est, et pater ad dexteram filii semper. Quomodo et inimici salvatoris ponuntur a patre scabellum pedum eius, congruum est videre digne secundum benignitatem dei ponentis inimicos eius scabellum pedum ipsius. nec enim est aestimandum similiter ponere deum inimicos Christi scabellum pedum eius, quemadmodum ponuntur inimici sub pedibus regum terrenorum exterminantium proprios inimicos. nonne illi sine misericordia conculcant adversarios proprios? deus autem non ad perditionem ponit 6 vgl. 16 Matth. 20, 23 — 21 Psal. 109, 1 — 23 Psal. 109, 5 3 ad] a G 7 dare x* + vobis μ 12 eius x* < ρ 20 1. inveniet? 23 1. declarat? Kl | ad dexteris G | dextris + est L 24 confregit R B Pasch confringet G L 28 ponantur Pasch 30 ipsius G c B L eius G a inimicos Christi scabellum pedum eius, sed acl salutem ipsorum, sicut proferemus scripturarum sanctarum exempla id ipsum significantia. scriptum est enim in Lamentationibus Hieremiae in secundo Aleph: »quomodo contenebricavit dominus in ira sua filiam Sion, deiecit de caelo in terram gloriam Israel, et non fuit memor scabelli pedura suorum?« et vide quoniam, quandoquidem erat Israel pedum dei, in caelo erat gloriosus; postquam autem est deiectus, ut non sit scabeUum pedum eius, et desiit esse in caelo. adtende enim diligenter quod ait: »deiecit de caelo in terram gloriam Israel, et non fuit memor scabelli pedum suorum«. item et illud: »caelum sedes, terra autem scabellum pedum meorum« non ignominiam, gloriam significat ten-ae, quae de deo modicam aliquam et novissimam intellegit partem, quae moraliter appellatur pedes eius. sic et ecclesia super terram in initiis quidem culturae dei et notitiae Christi scabellum est pedum eius; sicut et paenitentiam agens »mulier« illa »peccatrix« ad pedes erat lesu in principiis paenitentiae suae, nec enim poterat unguentum odoris actuum suorum bonorum effundere super caput Christi. optabile enim ei erat vel ut secus pedes domini staret et ungueret. et unusquisque nostrum se intellegens esse quod dicit apostolus »eramus et nos aliquando sine intellectu, increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis«, videbit, quandoquidem talis erat priusquam lavaretur ab illis, inimicus fuerat Christi, inimicus iustitiae, veritatis, sapientiae, pacis, »postquam autem benignitas apparuit salvatoris nostri dei«, prinium est scabellum pedum Christi. et ego confidens, quoniam iste est sensus scripturae, non dubito adfirmare, quoniam sic dicit filio pater: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. et apostolus in prima ad Corinthios talem introducit sensum scripturae, ut ad subiectionem intellegamus eorum, qui aliquando fuerant inimici, fieri eos scabellum pedum Christi, hoc modo dicens: »nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium factus est. quoniam quidem per hominem mors. et per hominem resurrectio mortuo- 4. 9 Klagel. 2, 1 — 10 Jes. 66, 1 — loU Vgl. Luc. 7, 37f; Joh. 12, 3 — 20 Tit. 3, 3 — 23 Tit. 3, 4 — 30 I. Cor. 15, — 28 2 proferimus B 4 contenebravit B Pasch 5 et < B 7 gloriosa y Pasch 8 et < G L 11 sedes + est G c.r. B 14 Christi y* dei L 15 est R G < B L 18 ei y* Pasch < L | vel velut X 18/19 stare — unguere G (L) Pasch 23 veritati B | paci y 25 confidens x* confitens μ 27 a] ad G riiin. siciit enim in Aclani omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntnr. unusquisque autem in suo ordine: initio Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit oninem principatum et potestatem et virtutem. oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos eius sub pedibus eius. novissima autem inimica destruetur mors. omnia enim subiecit sub pedibus eius. cum autem dicat, quia omnia subiecta sunt ei, manifeste praeter eum, qui subiecit ei omnia. cum autem- subiecta illi fuerint omnia. tunc et ipse filius subiectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit deus omnia in omnibus«. horum quidem omnium manifestationem in proprio loco. vide tamen quomodo in omnibus istis nomen subiectionis ad sahitem ponitur subiectorum. Tunc lesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos dicens: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia quaecumque dixerint vobis facere facite, secundum opera autem eorum ne faciatis; dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera gravia et inponunt super humeros hominum, ipsi autem nec digito suo volunt ea movere. omnia autem opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias vestimentorum suorum, amant enim primos discubitus in conviviis et primas cathedras in synagogis et primas salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. vos autem nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. et patrem nolite vobis vocare super terram; unus est enim pater vester qui est in caelis. qui autem maior est inter vos erit vester minister. qui ergo exaltaverit se humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur (23, 1 — 12). Frequenter quidem, maxime autem apud Matthaeum, servatur quoniam meliores sunt discipuli Christi ceteris turbis. et invenis quidem in ecclesiis quosdam quidem cum dilectione audientes divinas doctrinas et adfectuosius accedentes ad verbum. iuste ergo eiusmodi 11 f Nicht erhalten 2 vivificabuntur G c.r. B vivificantur R G a L 3 hi < B 6 omnes < L 9 fuerint ei B 14 tunc — turbas y* XXV secundum m. In illo locutus est iesus ad turbas L 15 cathedra G 16 facere; < L | autem opera L autem < B 17 — 27 dicunt — exaltabitur y* et Omeha Origenis de eadem lectione L 17 et2 + importabiHa et B | inponunt + ea B 18 autem < G 21 discubitos G a (so meist) 31 huiusmodi L honiines dicuntur esse discipuli Christi; ceteros autem multos qui non sunt tales, popukim esse ipsius. et quaedam interdum quidem discipulis suis solis dicit non etiam turbis, sicut beatitudines illas in evangelio scriptas, de quibus Matthaeus quidem dicit ita: quoniam »videns turbas ascendit in montem; et sedente eo accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes spiritu« et cetera, Lucas autem: »tollens« inquit, »oculos super suos dicebat: beati pauperes, quia vestrum est regnum caelorum«. autem adnuntiat turbis sicut parabola seminantis declarat. Matthaeus autem ita scribit: »loquente autem eo ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris, quaerentes loqui cum eo«. turbis ergo quae scripta sunt ante haec; cum autem dixisset »ei aliquis: ecce mater tua et fratres tui stant volentes te videre«, respondens sibi dixit: »quae est mater mea, et fratres mei?« non iam manum suam« super turbas, sed »super discipulos suos dixit: mater mea et fratres mei. qui. enim fecerit voluntatem patris mei qui est in caelis, ipse est mihi et mater et frater«. et parabolas exponens Matthaeus scribit: »egressus lesus de domo sedebat secus mare; et congregatae sunt ad eum turbae multae, ut ingrediens in navem sederet, et totus populus stabat in litore. et locutus est eis multa in parabolis dicens: ecce exivit qui seminat seminare«. Et ne putes eventu sic positam narrationem parabolae seminantis, quia turbis eam lesus loquebatur, considera Marci et Lucae expositionem, qui similiter conscripserunt. Marcus quidem ita: »coepit iterum docere ad mare. et congregatus est ad eum populus multus, ut intraret in navem et sederet in mari, et totus populus secus mare in terris erat. et docebat eos in parabolis multa, et dicebat eis: exiit qui seminat seminare«. Lucas autem hoc modo: »conveniente populo multo et per singulas civitates exeuntes ad eum, dixit parabolam talem: exiit qid seminat seminare semen suum«. manifeste differentiam populi et discipulorum scientes evangelistae post para- 5 Matth. 5, 1— 3 — 7 Lnc. 6, 20 — 9 Vgl. Matth. 13; Luc. 8 —10 Matth. 12, 46 — 12 Matth. 12, 47 (Luc. 8, 20) — 14 Matth. 12, 48 — 15 Matth. 12, 49f — 18 Matth. 13, 1—3 — 25 Marc. 4, 1 —3 — 29 Luc. 8 2 ipsius] illius L 4 quidem < G a 17 in caelis est B L | parabolam L 19 ut] ita ut B 22 seminare + semen suum L 23 eventus hic y 30 exeuntes G L (B vac.) exeunte μ 31 exivit G vac. B bolam addiderunt, quod iam non turbis, sed discipulis exponebat causam propter quam turbis in parabolis loqueretur. Matthaeus quidem dicit ita: »accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris eis?« Lucas autem ita: »interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola«, Marcus vero: »et cum facti fuissent secreti, interrogabant eum discipuli quae esset parabola haec«. et vide si potes ex evangelio Iohannis audire et cere, quoniam qui tantummodo credunt et in verbo ascendere non concupiscunt, Christi populus sunt, qui autem aemulantes sunt dona meliora et, quod est primum omnium gratiarum, »sapientiae verbum« student suscipientes, discipuli sunt ipsius. dicit autem Iohannes ita: quoniam »dicebat Iesus ad eos qui crediderunt Iudaeos: si manseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos«. ergo quaedam quidem discipulis suis dicit, quaedam autem turbis, alia vero turbis simul atque discipulis, sicut et sunt haec ipsa praesentia de quibus loquimur modo. Quid ergo dicit »turbis et discipulis« videamus: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. quod arbitror huiuscemodi esse: qui legem Moysi profitentur se interpretari et in hoc gloriantur, aut qui superascendere haec se profitentur, hi sedent super cathedram Moysi. qui ergo non recedunt a littera legis, scribae dicuntur. qui autem maius ahquid profitentes dividunt seipsos quasi meliores a multis, secundum hoc Pharisaei dicuntur, quod interpretatur DIVISI et SEGREGATI (Phares enim DIVISIO appellatur). est ergo videre usque nunc apud Iudaeos sedentes super cathedram Moysi scribas et Pharisaeos. non hoc dico, quia soli scribae et Pharisaei sederunt super cathedram Moysi, qui dicebant et non faciebant, et alligabant onera gravia et inportabilia super humeros hominum, ipsi autem nec digito volebant ea movere. arbitror enim. quoniam qui Moysen secundum spiritalem virtutem intellegunt et exponunt, sedent quidem super cathedram Moysi, sed non sunt scribae et Pharisaei, sed his meliores. tales sunt dilecti Christi discipuli, qui et verbum eius per gratiam dei interpretantur, et inveniunt ea quae sunt aliud ex alio 3 Matth. 13, 10 — 4 Luc. 8, 9 — 5 Marc. 4, 10 — 9f Vgl. I. Cor. 12, 31. 8 — 11 Joh. 8, 31f — 23 Vgl. Wutz, Onom. sacra 743. 675 ö. — 27 Vgl. Luc. 11, 46 4 autem2 < B | eum < y 7 discere ρ 12 crediderunt + ei L | si] sed si G L 16. 19. 24. 26. 30 cathedra G 17 huiusmodi B 21 divident G 22 quod X* Pasch qui μ | interpretatur R G Pasch interpretantur B L 23 et] vel Pasch significantia. ergo ante Christi quidem adventum super cathedram Moysi sedebant hene, qui bene et secundum rationem dicta Moysi interpretabantur. post adventum autem Christi sedent swper cathedram ecclesiae, quae est cathedra Christi et thronus. sicut autem super cathedram Moysi male quidem sedebant scribae et Pharisaei, bene autem qui recte intellegebant legem atque tradebant, sic et super cathedram ecclesiasticam sedent quidam, dicentes quae facere oporteat unumquemque non autem facientes, et alligantes onera gravia inponunt super humeros hominum, ipsi nec digito volentes ea movere, de quibus dicebat salvator: »quicumque solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit homines sic, minimus vocabitur in regno dei«. alii autem sedentium faciunt antequam dicant et dicunt sapienter moderantes differentias humerorum et onera eis parce inponunt, ipsi ea prius moventes ad exhortationem audientium ceterorum, de quibus dominus ait: »qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus vocabitur in regno dei«. Adhuc autem secundum simplicem traditionem dicti huius quod ait : secundum omnia quaecunique dixerint vobis facere facite, secundum opera autem eorum ne faciatis, dicimus quoniam per haec ostendere vult quosdam in ecclesia esse, qui quantum ad verbum quidem potentes sunt docere mirabilia et exponunt ea secundum rationem, non autem volunt secundum quod dicunt agere: quorum quidem doctrina est audienda, non autem est et conversatio imitanda. reprehendit ergo huiusmodi praeceptores, qui non solum quae docent non faciunt, sed etiam crudeliter et sine misericordia, et non secundum aestimationem virium uniuscuiusque audientis, sed maiora virtute ipsorum iniungunt: utputa, qui prohibent nubere et ab eo, quod expedit, ad inmoderatam [in]munditiam conpellunt, qui docent etiam abstinere a cibis et alia huiusmodi (ad quae non omnino oportet cogere 1ff. Vgl. Π 257, 13 An.: πᾶς δὲ ὁ διδάσκων τὰ ἀπὸ τῆς θείας γραφῆς τὴν Μωσέως ἔχει καθέδραν (πρῶτος γὰρ ἐκεῖνος ἤρξατο τούτου), νῦν δὲ καὶ τὴν τοῦ Χριστοῦ. — 6ff Vgl. Orig. hom. VII, 3 in Ez. (VIII, 393,29): iste sermo de me est, qui bona doceo et contraria gero etc. — 6ff.19ff Vgl. Harnack, TU.42 4, 138 — 10. 15 Matth. 5, 19 - 22ff Vgl. Π 257, 7 An.: θέλει τοὺς ἀκροατὰς μὴ καταφρονεῖν τῶν λεγομένων κτλ. 1. 3/4. 5 cathedra G 8 gravia x* + et ρ 11 dei y* caelorum L 13 eis + et G 18 quod x* quo Lc 19 autem y* 〈 L 20 vult y* volimt L voluit ρ 23 est2〈 B 28 munditiam ρ Origenes XI 2 homines fideles) alligant per verbum expositionis siiae onera gravia, citra voluntatem Christi dicentis: »iugum meum suave est et onus meum leve est«, et inponunt ea, quantum ad verbum suum, super humeros hominum, curvantes eos et cadere facientes sub pondere gravium mandatorum eos qui baiulare ea non sufferunt. et frequenter videre est eos qui talia docent, contraria agere sermonibus suis et nec modica virtute animae, quae moraliter digitus appellatur, volunt ea movere. castitatem enim multi docentes castitatem non servaverunt. abstinere a cibis hortantes alios, ipsi (sive propter simulationem sive quoniam victi sunt a concupiscentiis suis) cibos huiusmodi susceperunt quos abrenuntiaverant verbis, alia docentes in publico et alia secrete et occulte agentes, onmia facientes propter personas hominum et glorias vanas, sicut subsequens sermo demonstrat, dicens: omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. et plerumque omnes illi sunt tales qui diligunt primos discubitus in conviviis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi, aut aliquid quod simile est huic Rabbi: utputa, qui volunt vocari episcopi aut presbyteri aut diaconi, cum deberet unusquisque eorum, etiamsi vocaretur ab aliquo, vel conscientiam suam ostendere deo, quoniam non vult hoc nomine nominari, cuius nec scientiam habet nec actum. et si habet, tamen non debet velle vocari eo nomine, quod proprie alterius est. proprie enim episcopus dominus estlesus; et presbyteri Abraham et Isaac et lacob, sicut manifestum est eis qui considerant quae in Genesi de semine eorum sunt scripta, vel ceteri qui hoc nomine digni habiti sunt, quales fuerunt apostoli Christi; diaconi vero septem archangeli sunt dei, ad quorum mysteria septem diaconi in Actibus sunt ordinati. praecidit ergo dominus huiusmodi concupiscentias ab anima nostra per haec verba, quae posita sunt, et hortatur magis zelare humilitatem, quae est prima exaltationis occasio apud deum. sicut e contrario humiliationis occasio est apud deum diligere primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis et primas salutationes in foro et vocari Rabbi. 2 Matth. 11, 30 — 7ff Vgl. Hieron. in Matth. 182 E: notandum autem quod et unieri et digitus . . . spiritaliter intelligenda sint. Auch Π 258, 3f — 26 Vgl. Act. 6, 5 1 infideles B 2 circa G (in ras.) contra Pasch 5 ea R B L < 17 rabi huic L < rabbi Pasch 22 lesus est L 23 et1 < L his L 23f in genesi considerant quae L 25 diacones BL Et vide quoniam siiper haec addit et dicit: qui maior est inter vos jiat minister, et: qui se exaltaverit humiliahitur, et qui se humilia- exaltabitur. ita ex phylacteriis et fimbriis ad ostensionem qui vanas glorias concupiscunt, et ex iactationibus propter pompam et ex vestimentis et ex anulis et calciamentis manifestuni est, qui sunt, qui diligunt ab hominibus vocari Rabbi. si ergo (secundum quod diximus) scribae et Pharisaei sedentes super cathedram Moysi sunt ludaeorum doctores, secundum litteram docentes legis mandata, quomodo iubet nos dominus praesentibus verbis, secundum omnia, quae dicunt illi, facere, cum omnes apostoli vetent fideles vivere secundum litteram legis, sicut testatur epistola apostolorum in Actibus, quam miserunt ad gentes, ut nihil servent ex lege nisi immolatum et suffocatum et fornicationem? sed illi docent secundum litteram legem, legis sensum spiritaliter no intellegentes, sicut de illis ait apostoKis: »finis autem est legis caritas de corde puro et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus adfirmant«. qui enim legem Moysi exponunt litteram, cadentes a dilectione quae est »ex corde puro et a fide non ficta«, in quibus posita est »lex spiritalis«, sunt. vaniloquium enim est circumcisio, azyma, pascha, et de mundis et inmundis secundum litteram legis. hi ergo qui »conversi sunt in vaniloquium et vohmt esse legis doctores« nec tamen sunt veritatem legis, dicunt quidem legis mandata, non autem intellegunt ea quae dicunt nec quid significent legis dicta »de quibus adfirmant«. Ideo dicit de illis salvator: dicunt enim et nonfaciunt, utputa, dicunt de circumcisione, de pascha, de azymis, de escis, , de festivitatibus, de neomeniis, de sabbatis ceterisque legis mandatis, non autem faciunt secundum vohmtatem legis. nec enim circumciduntur, sicut est legis voluntas (unde ait apostolus: »nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo servinms et non in carne confidimus«), nec pascha (ignorantes quia »Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus«), nec manducant azyma secundum legis propositum 11 Vgl. Act. 15, 23ff — 15 I. Tim. 1, 5 —7 — 19ff. 22ff Vgl. I. Tim. 1, 5. 6 — 20 Vgl. Röm. 7, 14 — 30 Phil. 3, 3 — 32 I. Cor. 5, 7 1 haec + omnia L 2/3 humiliaverit S. 14, 27 hmniliat x (vgl. S. 24, 11) 3 ex] et G 7 cathedra G 12 ut] et L 19 a2 < 25 significant L 27 Diehl, vgl. S. 28, 31 33 quae] quem G L quod μ 2 interpretatur apostolus, dicens: »epulemur, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azjnnis sinceritatis et veritatis«). sed nec corporaliter pascha celebrant, cum lex in Hierusalem »civitatem quam elegit dominus deus« immolare agnum, et »ter in anno apparere omne masculum in conspectu domini dei«. nos autem qui discipuli sumus lesu, eos qui sedent super cathedram Moysi, scribas et Pharisaeos facientes circumcisiones et cetera corporalia legis mandata, longe autem constitutos a spiritalibus legis mandatis, quaecumque dicunt nobis ex lege intellegentes sensum legis facimus et servamus, nequaquam facientes sectmdum opera eorum. nam quae loquuntur, ex lege quidem vldentur dicere, tamen sicut lex docet non faciunt. nec enim suscipiunt caritatem in corde puro, nec fidem non fictam, in quibus sensus legis positus est, nec intellegunt velamen esse super litteram legis, nec audiunt prophetam hoc intellegentem pariter et petentem: »revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua«. et sic onera gravia et (sicut Lucas ait) »inportabilia«, et inponunt super humeros discipulorum audientium se. nam corporalia legis mandata secundum litteram onera sunt gravia et alligationes non leves, sicut Petrus testatur in Actibus dicens: »quid temptatis deum, et vultis inponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri potuimus portare? sed per gratiam dei credimus salvi fieri«. spiritale autem eius onus est leve; ideo et dominus dicit eos qui legis mandatis corporalibus erant gravati et alligati: »venite ad me qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. suscipite iugum meum super vos et videte, quia iugum meum suave est et onus meum leve est«. onus autem leve evangelium est, quod est spiritalis. Adhuc autem sedentes sujjer cathedram Moysi scribae et Pharisaei, omnia opera sua faciunt, ut ab hominibus videantur, visibilem suscipientes circumcisionem et visibiliter corporalia fermenta auferentes de domibus suis et pro eis similiter corporalia azyma inducentes et 1 I. Cor. 5, 8 — 4 Vgl. Deut. 16, 5 f — off Vgl. Deut. 16, 16 — 13 Vgl. I. Tim. 1, 5 — 14 Vgl. II. Cor. 3, 14(6) — 15 Psal. 118, 18 — 17 Luc. 11, 46 — 20 Act. 15, 10f — 24 Matth. 11, 28 —30 — 30f Vgl. Röm. 2, 28 6 omnem L 7 facientes] servantes μ < L 15 hoc x* haec 17 super] in G 20 actibus + apostolorum L 31 fermenti GL Hierusalem visibilem hominibus requirentes et similiter his universa agentes. aspiciunt enim »ea quae videntur et temporalia suntc, et eleemosynas facientes, ut ab hominibus glorificentur, et stantes in plateis orant, ut videantur esse religiosi. Christi autem veri discipuli, qui aspiciunt »quae non videntur et sunt aeternaw, orant in occulto promptuario suo et eleemosynas faciunt in occulto et legem in occultis inplent, quasi in occulto constituti ludaei, secundum quod ait apostolus: »non enim qui in manifesto ludaeus, neque quae palam in carne circumcisio; sed qui in occulto ludaeus est, et circumcisio cordis, quae spiritu non littera«. in occultis enim et in azymis epulantur »sinceritatis et veritatis«: manducant etiam immolatum Christum pro nobis, qui dixit: »nisi manducaveritis carnem meam, non habetis vitam aeternam in vobis«. et per quod bibunt sanguinem eius, verum potum, unguent superlimina domorum animae suae, quaerentes non (sicut illi) ab hominibus gloriam, sed a deo occulta videnti.